PL 168, col. 985

Commentarius in Job (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

per locutionem Spiritus sancti credentibus in corde
manifestatur. « Et quasi furtive, » inquit, id est raptim
et occulte « suscepit auris mea, » id est intelligentia
mea, non tantum susurrum, id est locutionem
ejus, subaudi spiritus, sed « venas susurri, »
id est origines, causarum ejusdem locutionis, quae
sunt timor, amor, et talia. Quanquam intelligi et
aliter valeat. Scilicet quandiu « ex parte cognoscimus,
et ex parte prophetamus [(I Cor. XIII)] , » ipsa
aspiratio qua in mente docemur, nondum locutio,
sed quasi susurrum, vel venae susurri recte dicitur.
Et quia mens virtutem illius considerans repressa
formidat, recte subditur: « In horrore visionis nocturnae, »
id est in pavore contemplationis occultae,
et ideo nocturnae, quia non constanter quod futurum

est, sed dubie videmus, et ex parte. Quia vero
mens ad alta contemplationis non rapitur, nisi prius
a terrenis desideriis sopiatur, recte subjungitur:
« Quando solet sopor occupare homines. » Tunc
enim anima sentire meretur coelestia, quando veraciter
dicit: « Ego dormio et cor meum vigilat [(Cant.
V)] . » -- « Pavor, » inquit, « tenuit me et tremor, »
id est, cuncta humanarum virium soliditas contremuit,
« et omnia ossa mea, » id est acta fortia, « perterrita
sunt, » id est, nullius momenti apud me reputata
sunt. Et unde apprime fortem me credidi
ante conspectum judicis, inde titubavi. « Et cum me
praesente, » id est invisibilia cognoscente, « spiritus »
scilicet Dei « transiret, » id est non solide, sed raptim
se videri sineret, « inhorruerunt pili carnis meae, »

id est, aufugerunt cogitationes superfluae. Ut tamen
paulo latius speculationi inhaererem, « stetit quidam, »
scilicet idem Spiritus Deus qui transibat.
Ipse enim est qui transit, quia cognitus teneri non
valet, ipse qui stet, quia videlicet in quantum cognoscitur,
incommutabilis apparet. « Cujus non agnoscebam
vultum, » videlicet a visibilibus, quibus assuetus
grossescit animus, ad invisibilem Deum vix
parum quid intuitum mentis erigere valens. « Stetit, »
inquam, « quidam, » scilicet « imago coram oculis
meis, » id est Filius Dei. Imago quippe Patris Filius
est, et, ut ait Apostolus, « figura substantiae ejus [(Hebr. I)] .
» -- « Et vocem quasi aurae lenis, » id est,
cognitionem Spiritus sancti interius, « audivi. » --

« Aurae, » inquam, « lenis, » quia videlicet Spiritus
sanctus lippientibus mentis nostrae oculis claritatem
suam, quandiu in hac vita sumus, tenuiter ostendit.
De hac aura leni ad Heliam dicitur: « Post commotionem
ignis, » id est, post divinum terrorem poenitentiae,
ignis amoris cor concremat conversi peccatoris,
peccata sua erubescentis, quod significatur
per hoc quod Helias « pallio vultum suum operuit:
et post ignem sibilus aurae tenuis [(III Reg. XIX)] , »
qui dicitur hic vox aurae lenis, id est, sensus brevis
et subitus de incomprehensibili substantia aeternitatis.
Jam qui vocem aurae lenis audivit dicat quid
ex ipsa didicerit:
VERS. 17.-- « Nunquid homo comparatione Dei
justificabitur, » subaudi, non, videlicet hominis justitia

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.