PL 168, col. 988

Commentarius in Job (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

gloriae ejus, « statim. » Nota quod addidit, « statim, » id
est non more quorumdam infirmorum haesitavi,
quorum est illa vox: « Mei autem pene moti sunt
pedes, quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum
videns [(Psal. LXXII)] . » Nonnunquam, more illorum
qui tunc primum quando vident gloriosos morientes,
dicunt: Ecce quam nihil est homo. Sed « statim, »
id est in ipso cursu felicitatis « maledixi. » --
« Longe fiant filii ejus, » id est imitatores ejus, « a
salute. » Quod sic erit, videlicet quia « conterentur
in porta, » id est in die judicii qui exitus praesentis
et introitus erit futuri saeculi. « Et non erit qui
eripiat, » scilicet quia redemptio non erit ultra.
« Cujus, » subaudi stulti « messem, » habet enim
stultus messem, id est praedicationis facultatem

et interdum etiam officium; hujus, inquam, « messem
famelicus comedit, » videlicet quisquis scientiam
non habens, tamen ad Deum sanctis anhelat
desideriis, et juxta praeceptum Domini dicentis:
« Quae dicunt facite, quae autem faciunt, facere nolite [(Matth. XXIII)] ,
» a quocunque audiat discit quod
audit, agit quod didicit, bonum. « Et ipsum rapiet
armatus, » id est stultitia ejus et fraude sua tectus
diabolus. « Et bibent, » id est utiliter audient, « sitientes, »
id est hebetes quidem, sed amantes « divitias
ejus, » id est eloquia ejus. Haec dicendo beatum
Job stultitiae redarguit, cui et supra dixerat: « Ecce
docuisti plurimos [(Job IV)] , » etc. Et quasi quaereres
cur negligenti donum intelligentiae tribuitur, et studioso
plerumque non datur, protinus subdit: « Nihil

fit in terra sine causa, » videlicet quia et stultus ideo
donum accipit, ut justius prematur, et studiosus tardius
consequitur, ut de labore quaerendi amplius
remuneretur. « Et de humo non, » subaudi, sed de
dispensatione divina, « egredietur [ al. oritur] dolor, »
videlicet vel tuus qui nunc est, vel stulti alicujus
cum punitur.
VERS. 7.-- « Homo, » id est carnalis, videlicet similis
tui, « ad laborem nascitur, » quia videlicet in
omnibus laborat. Si acquirit, curis torquetur; si
perdit, subaudi, ut nunc tu perdidisti, dolore fatigatur;
« et avis ad volatum, » id est ad gaudium, quia
sicut Salomon ait: « Non contristabit justum quidquid
ei acciderit [(Prov. XII)] . »
VERS. 8.-- « Quamobrem 438 et ego deprecabor, »
id est non ut tu murmurabo, sed « deprecabor
Dominum, et ad Deum, » id est ad Dei placitum,
« ponam eloquium meum. »
VERS. 9.-- « Qui facit magna, » subaudi mutando
prospera in adversa, « et inscrutabilia, » subaudi
humanae rationi, « et mirabilia absque numero, »
subaudi tam in terra quam in coelo. Et in hoc beatum
Job percutit quasi superius de adversis suis
quaestiones contra Deum proposuerit, dicendo:
« Quare data est misero lux [(Job. III)] , » et caetera.
Et de mirabilibus mystice aliquid tangit, dicendo:

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.