PL 168, col. 987

Commentarius in Job (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

sententiam, veram quidem, sed in tantum virum
injuste prolatam.
VERS. 2.-- « Virum [ al. Vere] stultum interficit
iracundia. » Ac si aperte diceretur: Ira per zelum
sapientem turbat, te autem, qui stulte contra Deum
murmuras, per vitium trucidat. « Et parvulum occidit
invidia. » Invidere non possumus nisi his quos
nobis in aliquo meliores putamus. Qui ergo livore
occiditur, parvulus est, videlicet comparatione ejus
contra quem livore mordetur. Sed contra B. Job
falso hoc dicitur, quia miser factus non invidebat felicibus.
Amici B. Job multa ex familiaritate ipsius mystica
didicerunt. Unde eorum verbis etiam Paulus utitur,
et haec in assertionis suae adjutorium assumens,

prolata esse ex veritate testatur. Possunt ergo mystice
Eliphaz verba pensari quibus ad B. Job loquitur
dicens:
VERS. 3.-- « Ego vidi stultum, » etc. « Vidi, »
scilicet cum admiratione, « stultum, » videlicet Judaicum
populum, qui ipsam incarnatam sprevit sapientiam,
« firma radice, » id est constantem ad
exstinguendam electorum vitam, « et maledixi pulchritudini
ejus, » id est prosperitati ejus, « statim, »
id est nihil haesitans. « Maledixi, » inquam, id est
perditionis ejus judicio consensi, dicens:
VERS. 4.-- « Longe fiant filii ejus, » id est omnes
qui generati sunt praedicatione ejus, « a salute, »
sabaudi aeterna. Quod sic erit. « Longe fient, et conterentur
in porta, » id est in Christo, qui dicit:

« Ego sum ostium [(Joan. X)] , » -- « et non erit qui eripiat
[ al. eruat]. » Quod ita fiet. « Non enim est in alio
aliquo salus [(Act. IV)] . »
VERS. 5.-- « Cujus, » subaudi stulti, « messem, »
id est scientiam legis litteralem, « famelicus comedet, »
id est gentilis populus quondam a scientia Dei
jejunus spiritualiter intelliget, « et ipsum, » subaudi
Judaicum populum, comedere, id est intelligere nolentem
« rapiet armatus, » scilicet diabolus qui in
Evangelio dicitur fortis armatus, qui non inveniens
requiem in gentibus conversis, dicit de hoc stulto,
id est de Judaeis: « Revertar in domum meam unde
exivi [(Luc. XI)] . » -- « Et bibent, » id est suaviter accipient
« sitientes, » id est iidem gentiles, « divitias, »

id est divina eloquia « ejus » quae bene appellat
divitias: nam et alibi dicuntur « argentum igne examinatum [(Psal. XI)] .
» Comedere et bibere hoc loco
differunt, quia quaedam obscura, dum nonnisi interpretata
intelligimus, quasi comedimus; illa autem
quae facilia sunt, quasi non mansa bibimus, dum
ita sumimus ut invenimus. Moraliter de eodem
stulto. « Ego vidi stultum. » Inter stultum et insipientem
haec distantia est quod insipiens dicitur qui
nescit, stultus qui non cavet malum quod scit.
« Vidi. inquit, stultum firma radice, » id est temporali
fultum prosperitate, « et maledixi, » id est,
damnationem futuram dixi « pulchritudini, » id est

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.