PL 168, col. 990

Commentarius in Job (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

signatum est in eo, quod Loth protegentibus angelis
Sodomitae caecitate percussi sunt, et ostium domus
ejus invenire non poterant [(Gen. XIX)] , videlicet
quando lux bonorum lucet coram hominibus [(Matth. V)] ,
mali telo caecantur invidiae, nec possunt
bonum in proximis agnoscere, nec rursus circumeuntes
criminandi aditum queunt invenire. « Sic,
inquam, palpabunt. Porro salvum faciet, » subaudi
Deus, « de gladio oris eorum, » id est de detractione,
vel persuasione linguae eorum, « et de manu violenti, »
id est de adversitate elatae potestatis, « pauperem, »
videlicet, quales beatificat Dominus, dicendo:
« Beati pauperes spiritu [(Matth. V)] . » --
« Salvum, inquam, faciet pauperem, » id est humilem.
Quod hoc modo fiet: quod « erit egeno spes, »

ad cujus spei cum pervenerit fructum, fiet quod hic
subditur: « Iniquitas autem contrahet os suum, » id
est omnis elatus qui nunc derogat obmutescet. Nec
idcirco Eliphaz contra beatum Job loquitur, quia
talem illum fuisse, et ob hoc percussum suspicatur:
unde et subdit:
VERS. 17.-- « Beatus homo qui corripitur a Domino.
« Nam non probari putabat illum, sed corripi.
Et ut ad beatitudinem tibi quoque proficiat,
« increpationem ergo, inquit, Domini ne reprobes. »
Nam ea quae supra beatus Job dixerat, murmurando
illum dixisse aestimabat. « Ne reprobes, » inquam.
VERS. 18.-- « Quia ipse vulnerat, » scilicet carnem,
« et medetur, » scilicet mentem; « percutit, »

scilicet te nunc, et in futuro « manus ejus sanabunt, »
scilicet ne pereas in perpetuum. Hoc est
quod sequitur:
VERS. 19.-- « In sex, » id est in cunctis « tribulationibus, »
scilicet mundi, qui in sex diebus perfectus
est [(Gen. II)] , et sex aetatibus volvitur, « liberavit
te, » scilicet, a peccatis tuis in mente, tribulando
in carne, « et in septima, » scilicet ubi depositis
corporibus requiescunt animae. Septima namque die
requievit Deus [(Gen. II)] : et ob hoc per hoc septima
mundi aetas, qua nunc animae requiescunt, significatur.
« In septima, » inquam, tribulatione, « non tanget
te malum, » subaudi, quod tangit nunc ante
resurrectionem animas reproborum. Et his modis

omnibus liberabit te, subaudi, si increpationem ejus
non reprobes.
VERS. 20.-- « In fame, » scilicet verbi, « eruet te
de morte, » id est « pane vitae et intellectus cibabit
te [(Eccli. XV)] ; » -- « et in bello, » id est in tentatione,
« de manu gladii, » id est ab opere peccati,
subaudi, « eruet te. »
VERS. 21.-- « A flagello linguae, » id est ab exprobratione
illatae contumeliae, « absconderis, » videlicet
ut non quaerens laudes, etiam non sentias contumelias
detractionis. « Et non timebis calamitatem, »
subaudi multiformis adversarii, « cum venerit, » id
est cum te impugnaverit, videlicet quia paratus et
munimine ejus septus eris.
VERS. 22.-- « In vastitate, » scilicet reproborum,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.