PL 168, col. 991

Commentarius in Job (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

« et fame, » scilicet eorum qu tollentur ne manducent
panem in regno Dei, « in vastitate, inquam, et
fame illorum ridebis, » id est de tua securitate, et
illorum interitu in aeterno convivio gaudebis. Ridebis,
inquam, quia tunc impiis et perditis compatiendum
vel miserendum non erit. « Et bestias terrae, »
scilicet diabolum qui de terra facto homini
bestialiter invidit tunc saevientem « non formidabis, »
videlicet quia nunc ab ipsa blandiente non
seduceris.
VERS. 23.-- « Non formidabis, inquam, sed cum
lapidibus regionum, » id est cum sanctis et electis
Ecclesiarum, quae plures sunt pro diversitate duntaxat
locorum, « pactum tuum, » id est cohabitatio
tua erit. « Et bestiae terrae, » id est malignus spiritus,

« pacificae erunt tibi, » id est pacem invenies
eos fecisse tibi, videlicet in eo quod te impugnando
ad amorem Dei nolentem impellunt. « Pacificae, inquam, »
non pacatae, quia pacem nullo modo habent,
sed sua impugnatione, nolentes, ut dictum
est, ad desiderandam pacem impellunt. Vel ita:
« Bestiae terrae, » id est motus carnis, « pacificae
erunt tibi, » quia dum te tentando lacessunt, ad
amorem quietis intimae tendere cogunt. Utroque
modo idem efficitur, scilicet hoc quod sequitur.
VERS. 24.-- « Et scies, » videlicet per praesentem
inchoationem, « quod pacem, » scilicet plenam et
perfectam in futuro, « habeat tabernaculum tuum, »
id est habiturum sit corpus tuum, quod mens inhabitat.

Pax enim a vitiis hic inchoatur, quae tunc
plena erit, cum caro per resurrectionem immutata
fuerit. Et quia nulla est castitas quam non commendat
charitas, subjungitur: « Et visitans speciem
tuam, » id est diligens proximum 439 tuum, « non
peccabis, » videlicet, quia non facies alii quod tibi
fieri non vis [(Tob. IV, 16; Matth. VII, 10; Luc. VI,
31)] . Recte proximus noster species nostra dicitur,
quia in illo cernimus quid simus, aut quid fuimus,
aut quales fieri possumus. Sed et juxta saeculares
philosophos, unus homo et plures secundum speciem
unus homo est.
VERS. 25.-- « Et scies illud quoque, » scilicet
hoc faciendo quod dictum est, « quoniam multiplex
erit semen tuum, » id est prae numeratione multiplicabitur

tibi praedicationis verbum, « et progenies
tua, » id est imitatores tui, sicut herba terrae, id est
innumerabiles, exsurgent, vel viriditatem omnium
terrenorum contemnent. « Multiplex, » inquam,
« erit semen tuum, » adeo quod
VERS. 26.-- « Ingredieris in abundantia sepulcrum, »
id est contemplationis secretum. Sepulcrum
hic significat vitae contemplativae quietem, ad quam
non nisi vitae activae exercitatus labore debet quisquam
aspirare. Alioquin non in abundantia, sed in
penuria, sepulcrum ingreditur, timendumque est
illi quod in Exodo dicitur: « Bestia si tetigerit montem
lapidabitur [(Exod. XIX)] , » videlicet, quia
mens irrationabilibus desideriis subdita, si ad alta
contemplationis erigitur, lapidibus, id est superni

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.