PL 169, col. 206

Commentaria in Joannem (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

Nam de eo, qui per munditiae viam ad veram
tendit sapientiam, loquitur Dominus per Isaiam:
Iste
in excelsis habitabit, munimenta saxorum sublimitas
ejus, panis ei datus est, aquae ejus fidelis sunt.
Regem in decore suo videbunt oculi ejus, cernent
terram de longe [(Isa. XXXIII)] . Imo, quod ad rem evidentius
attinet, hic, sicut ad beatum Job, aliis quidem
verbis, sed eodem sensu dictum est: Ad praeceptum
Domini elevabitur, ut aquila in arduis ponet nidum
suum, in petris manet, et in praeruptis silicibus
commoratur atque inaccessis rupibus. Inde
contemplatur escam, oculi ejus de longe prospiciunt [(Job XXXIX)] .
Et quidem, haec omnia Joannes, hujus
Verbi ac sempiterni principii contemplator excelsus,
magnifice assecutus est. Quia videlicet elevatus est ut

aquila, apertos intendens oculos in Divinitatis radios,
et in arduis posuit nidum suum, id est, aeterni hujus
Evangelii sui munimentum in petris mansit, id est,
in soliditate veritatis. Atque inde contemplatus est escam,
scilicet illam quam et attingere meruit, hujus
Verbi sempiterni gloriam. Attamen, sicut supradictum
est: Oculi ejus cernent terram de longe, ita et
hic inquit: Oculi ejus de longe prospiciunt. Quia videlicet,
sic quoque elevata haec aquila, nec dum per
speciem, sed per speculum in aenigmate
[(I Cor. XIII)] videt Deum. Nunc enim, inquit,
filii Dei sumus,
sed nondum apparuit quid erimus [(I Joan. III)] . Licet
autem pulli ejus lambant sanguinem [(Job XXXIX)] , id
est, auditores ejus cognito tantum crucifixi Domini

cruore satientur, eo quod Divinitatis arcana percipere
nequeant; non tamen omnino jure reprehenditur, quod
tantae aquilae volatum aliquatenus prospicere conamur.
Nam et pulli idcirco in nido suo aluntur, ut post
matrem suam quandoque ad eamdem evolent escam.
Igitur alta mysteria, quae in hoc splendore Evangelii,
velut grandis aquila, pervolavit magnus doctor Augustinus,
nos eadem quidem via, sed non omnino eisdem
vestigiis subsequi enitemur. Nam ille quidem alta
montium pervolat cacumina; nos interdum et circa
radices imas occupabimur. Ille praecelsae arboris superiora
quaeque poma carpere festinat; nos terrae quoque
proximos, quos parvulis reliquit, attingere conabimur
evangelicae litterae ramusculos. Ut, quia grandioribus
in alta mysteriorum explanatione satisfactum
est, nunc parvis, id est, nostri similibus, continuatio

quoque litterae subveniat.
R. D. D. RUPERTI ABBATIS TUITIENSIS IN EVANGELIUM S. JOANNIS COMMENTARIORUM LIBRI XIV.

assumens, ut nos a diabolo liberaret, eadem de
virginali Joannis anima generatur: vocem corpoream

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.