PL 169, col. 207

Commentaria in Joannem (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

induens, ut pro nobis contra omnem haereticam pravitatem
dimicet. Qui enim de corde suo « verbum
bonum eructavit [(Psal. XLIV)] » in uterum virginis,
ut Deus invisibilis, visibilis et verus homo fieret;
ipse castis complexibus suis ascitam dilecti Joannis
animam eodem Verbo impraegnavit, ut verbum ineffabile,
per vocem litteramque ejus, audibile et intelligibile
procederet. Ait ergo; « In principio erat
Verbum. » Itaque non recentem adoramus Dominum,
sicut Cerinthus, Marcion atque Ebion caeterique Antichristi
mentiti sunt, falsum quippe est quod dixerunt,
ante Mariam non exstitisse Christum. Christus enim,
qui nunc homo est in fine saeculorum, in principio et

ante saecula erat Verbum. Non erat totum, quod nunc
est, scilicet caro et verbum, sed erat tantummodo
Verbum. Nunc geminae gigas substantiae duplicisque
operationis una persona est: in principio autem,
unius substantiae uniusque operationis Verbum erat.
Christus igitur ante Mariam erat, quia, « in principio
Verbum erat. » Verbum autem hic, non pueriliter,
id est, juxta etymologiam nominis, accipiendum
est, scilicet sicut apud Donatum pueri accepimus
verbum dici, eo quod verberato aere plectroque
linguae formetur. Nam verbum ejusmodi per
aerem sonando transit. « Verbum autem, » quod in
principio scilicet ante ipsum aerem et ante omnia
quae facta sunt, erat, « manet in aeternum [(Isa. XL)] . »

Hoc etenim Verbum ratio perpetua est, sapientia
sempiterna est, intellectus incomprehensibilis est,
veritas incommutabilis est. Cum autem apud nos, tam
de articulata voce, quam de tacito animi consilio
verbum aequivoce praedicetur, cur non ipsa ratio
sempiterna recte Verbum dicatur; unde nobis inest
rationalitas, id est universa, quae nobis suppetit,
verba faciendi facultas. « Nolite ergo pueri effici
sensibus, » inquit Apostolus [(I Cor. XIV)] . Quia Verbum,
etsi non aereum, id est, verberato aere formatum;
Verbum, inquam, etsi non affectivum, ut verba nostra
sunt, aut [ alias at] substantiale, inquam, Christus
« in principio erat Verbum. » Ubi autem erat hoc
Verbum? Quis erat locus ejus? « Nescit homo pretium

ejus, » sicut per beatum Job dicitur [(Job XXVIII)] :
revelante autem Spiritu, paulatim cognoscitur per
ea quae sequuntur, et primum per id quod quasi
locus ejus, ubi jam tunc in principio fuerit, ostenditur,
cum subditur: « Et Verbum erat apud Deum. »
Ecce sagittae Domini istae sunt, quarum in luce
imus; haec fulgurans ejus hasta est, cujus in splendore
gradimur, sicut ei per prophetam dictum est:
« In luce sagittarum tuarum ibunt, in splendore fulgurantis
hastae tuae [(Habac. III)] . » Nam ejus sententiae
sagitta, quam primum jecit, eos omnes haereticos
confixit, qui diversis quidem blasphemiis, sed pari
spiritu malignitatis, Christum ante Mariam sicut jam
dictum est fuisse negabant. Hac autem sequenti,
Patripassianos percutit, qui Trinitatem abnegantes,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.