PL 169, col. 208
Commentaria in Joannem (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne
Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum unam tantum,
non tres esse personas asserebant. Ait enim
evidenter: « Et Verbum erat apud Deum. » Ut de
personis non dubites, dum alteram audis esse vel
fuisse apud alteram: magnifice hujus Verbi dignitatem
insinuat, dicendo: « Erat apud Deum. » Nam
« apud Deum erat, » quid est, nisi in magno
erat honore, in summa dignitate, in magna dilectione?
« Erat apud Deum, » sed non, quemadmodum
apud divitem aurum suum. Nam apud divitem
aurum est in arca, non in ipsius substantia misera atque
vitiosa, fortassis et leprosa. Erat autem apud
Deum quomodo apud sapientem sapientia, apud fortem
fortitudo. Nam per beatum Job dicitur: « Apud
ipsum est sapientia et fortitudo [(Job XII)] . » Aurum
divitis, in marsupio ejus. Verbum Dei in corde ejus.
Vere ergo Verbum erat apud Deum. Jam vero, sicut
personas distinxit, dicendo: « Et Verbum erat apud
Deum; » sic econtra substantiam conjungit, subdendo:
« Et Deus erat Verbum. » Substantiam
quippe breviter unam esse testatus est in duabus
personis, Dei et Verbi sui. Quod aegre ferunt Sabelliani,
moleste accipiunt Ariani. Nam illi quidem,
id est Sabelliani, mallent ut dixisset, Dei et Verbi
sui, sicut unam substantiam, sic unam eamdemque
esse personam: isti autem, 92 id est Ariani, sicut
duas personas, ita nihilominus duas ac diversas vellent
eum expressisse substantias. Solum enim Patrem
esse Deum vel Creatorem; Filium vero, creaturam
esse volunt, licet magnam atque excellentem.
Sed veritas praesentis testimonii, tanquam vox fulgurantis
tonitrui, verberat utrinque terram, id est,
utrarumque partium cauteriatam aeque confundit
conscientiam [(I Tim. IV)] . Exsultent igitur Homousiani,
id est, confessores consubstantialitatis, neque
confundentes personas, neque substantiam separantes;
scilicet, duas quidem personas, sed unam Patris
et Verbi substantiam, cum tanti testis suffragatione,
confitentes. « Deus » enim, inquit, « erat
Verbum. » Protinus una sententia perpulchre complectitur
cuncta, quae in tribus jam dictis expressit
propositionibus. « Hoc, inquit, erat in principio
apud Deum. » Quid tandem provenit ex eo quod
Verbum erat apud Deum? vel cur non maluit Evangelista
dicere: Erat in Deo Verbum, sed ait, imo et
secundo repetivit: « Erat apud Deum? Hac » enim
positiuncula, significat magnum aliquod se intendere
negotium. Nam et nos quoties ita loquentes
dicimus, personam aliquam apud aliam esse personam,
in eo proprietas locutionis est, si significare
velimus certum aliquod interesse negotium. Quid
ergo inter utrumque, mediante utriusque bonitate,
convenit? Sequitur: « Omnia per ipsum facta sunt. »
Hoc plane propter utriusque bonitatem, quae est
Spiritus sanctus, effectum est. Nam, si quaeras: quis