PL 169, col. 21
De glorificatione Trinitatis (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne
ulla creata est. Unde Apostolus recte dixit:
« Propter quem omnia, et per quem omnia [(Hebr.
II)] . » Et evangelista: « Per ipsum, inquit, facta
sunt omnia [(Joan. I)] . » Per hoc ergo simile valet
aliquatenus mente percipi, quam recte Filius Dei
principium in initio creaturae nominatus sit, quia,
si vir caput, id est principium mulieris recte dicitur,
idcirco quia propter eum mulier facta est,
multo magis sine dubio Filium Dei recte principium
Scriptura nuncupat, idcirco quia propter ipsum et
per ipsum omnia.
CAPUT IX.
Quod altius sonet hoc nomen principium dictum Judaeis,
quam si dixisset: Filius Dei sum, vel Christus
ego sum.
Cum igitur ab hoc testimonio capitis libri principium
se esse asserit, hoc modo respondens Judaeis:
« Principium sum, qui et loquor vobis [(Joan.
VIII)] , » sanctum ac venerabile est perpendere quomodo
et malignam illorum intentionem eludit, et
veritatem essentiae suae non solum non abscondit,
imo altius depromit. Altius quippe sonat hoc nomen
principium quam si dixisset: Filius Dei sum, vel
Christus ego sum. Cui enim angelorum vel hominum
licet aut congruit ut vocetur principium? Incommunicabile
est ulli creaturae hoc vocabulum. Qui dicere
ausus fuit: « Ego feci memetipsum [(Ezech. XXIX)] , »
hoc enim apud Ezechielem dixisse redarguitur per
Spiritum propheticum, quod idem est ac si diceret:
Ego sum principium, propter hoc ipsum cecidit
angelus, et factus est diabolus. Porro nomen hoc
quod est Filius, communicabile est, et ipse pueris
suis communicavit sive participavit, quia communicaverunt
carni ejus et sanguini, quemadmodum
et in Psalmo Spiritus sanctus longe ante protestatus
est: « Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes [(Psal. LXXXI)] .
» Nec vero illud repugnat quod Apostolus
dicit: « Cui enim angelorum dixit aliquando:
Filius meus es tu [(Hebr. I)] , » subjungit enim: « Ego
hodie genui te, » quod totum nulli unquam alii dictum,
aut dicendum est. Christus quoque communicabile
nomen est, verbi gratia cum ipse Deus in
Psalmo loquens de patribus Abraham, Isaac et Jacob:
« Nolite, inquit, tangere christos meos (Psal.
CIV); » igitur et altius, ut jam dictum est, veritatem
essentiae suae deprompsit, dicendo principium tanquam
si diceret: Filius Dei vel Christus ego sum, et
malignam intentionem illorum sic elusit, ut non possent
eum accusare apud Romanum imperium, quasi
de assumptione regii nominis. Sic et in loco alio,
dum circumdantes illum dicerent: « Quousque
animam nostram tollis? Si tu es Christus, dic nobis
palam [(Joan. X)] , » non statim ascendit contra eos
dicendo, Christus ego sum, sed quasi gyrando post
eos, et aliqua locutus de se Pastore et ovibus suis,
quam videlicet professionem, si de illa accusaretur,
non multum curarent Romani, tandem dixit: « Ego
et Pater unum sumus [(Joan. XI)] , » quod nimirum