PL 169, col. 22

De glorificatione Trinitatis (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

longe est altius quam si dixisset, Ego sum Christus,
quia sicut jam dictum est, multi dicti sunt christi,
in tantum, ut Saulem quoque reprobum David nominare
non dubitaverit christum Domini [(I Reg.
XXIV)] .
CAPUT X.
Quomodo Pater, et Filius et Spiritus sanctus unum
sit principium, et quam ob causam magis de persona
Filii scire oportuerit, visum esse principium.
De persona Filii pro posse hactenus dictum est,
quam ob causam recte et rationabiliter principium
debuerit nominari; nunc de persona Patris, quod
et ipse principium sit, non necesse est artis similiter
demonstrare Scripturarum testimoniis. Omnis

enim concertatio pravitatis haereticae seu perfidiae
Judaicae, non tam circa Patris quam circa Filii personam
oberrare consuevit: qualium acerrimi fuerunt
Ariani, qui non solum verbis refragati sunt
huic veritati, quam tenet Ecclesia Dei de coaeternitate
Patris et Filii, verum etiam gladiis eamdem
veritatem persecuti sunt, volentes quidem Patrem
increatum, Filium autem creaturam dici vel haberi.
Quod si quis in initio Evangelii secundum Joannem,
dum dicit: « In principio erat Verbum, »
Patrem velit intelligi per principium, ut sit sensus, in
Patre erat Verbum, vim facit litterae, nec locum
relinquit sequenti sententiae, quae praemisso: « In
principio erat Verbum, » statim subjungitur, « et
Verbum erat apud Deum. » Quid enim operabitur,

« et Verbum erat apud Deum, » si idem intelligis in
hoc dicto: « In principio erat Verbum? » Melius
ergo atque expeditius, « In principio erat Verbum, »
sic intelligimus, ac si dicat: Ante saecula erat Verbum
Dominus Christus, qui homo apparuit in fine
saeculorum. Haec enim intentio est illius sancti Evangelii
defendere vel protestari antiquitatem Christi
Filii Dei, quod non ex Maria initium habuerit existendi,
sicut tunc aiebant, et concertare coeperant
quidam haeretici, interim dum in Pathmos insula
exsulavit ille dilectus discipulus Domini, qui et
propter eamdem causam novissimus hoc Evangelium
scripsit; sic ergo, ut jam dictum est, intelligi congruit:
« In principio erat Verbum, » Christus non
ex Maria sumpsit existendi initium, sed Deus erat

ante saecula, qui homo factus est in fine saeculorum.
Haec idcirco dixerim, non quod Pater et principium
non sit, nam et hoc superius dixi, quod et Pater, et
Filius, et Spiritus sanctus beata Trinitas unum principium
est, sed quod propter vel contra haereticos
magis personam Filii, quod personam Patris opus
erat defendi testimonio Scripturarum, per hoc nomen
quod est principium, quod non ipse factus vel
creatus sit, imo propter ipsum, et per ipsum omnia
facta sunt, et in hoc fuerit intentio Moysi, sive ejus
in quo ille scripsit digiti Dei, dum in capite libri
talem praemitteret sententiam: « In principio creavit
Deus coelum et terram. »
CAPUT XI.
De Spiritu sancto vel processione Spiritus sancti, quod
tribus modis effecta sit. Primo ad creandum omnia,
quo dictum est: « Et Spiritus Dei ferebatur
super aquas; » secundo, ut spiritualibus donis rationalis
exornaretur creatura; tertio, ut in remissionem
peccatorum daretur, quod ante Christi adventum
non fiebat.
Invenisti igitur, o homo, thesaurum hic, et thesaurus
tuus expressa est sancta Trinitas subsequente
protinus hoc dicto: « Et Spiritus Dei ferebatur
super aquas. » Nam qui creavit Deus, ipse
Pater est; et principium in quo creavit, Filius est;
et « qui ferebatur super aquas Spiritus Dei, »
ipse Spiritus sanctus est. De ista sanctae 11 Trinitatis
persona tertia non ab re illud quaeritur,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.