PL 169, col. 219

Commentaria in Joannem (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios
Dei fieri: his, qui credunt in nomine ejus. » Universali
quidem enuntiatione dixit: « Sui eum non
receperunt; » sed non universaliter dixit, aut dicere
debuit: Nemo suorum recepit eum; nam aliqui
suorum, licet pauci, receperunt eum. Et, quod majori
gratia dignum est, cum scirent se quoque similiter
ejiciendos esse propter eum, tamen receperunt
eum. Maxime autem de gente quam nesciebat, de
populo quem non cognoverat, scilicet de universitate
gentium innumeri ad eum confluxerunt extra vineam
suam projectum, et suo sanguine cruentatum, qui
et subjectis humeris devote impositum, ad suum
transtulere diversorium. « Quotquot ergo, inquit,
receperunt eum; » quotquot exierunt ad eum extra

portam passum, quotquot de gentibus quae illum
non cognoverant, ad eum cucurrerunt et improperium
ejus portare non erubuerunt [(Psal. XVII;
Hebr. XIII)] , dedit eis magnam potestatem, inclytam
potestatem, scilicet posse filios Dei fieri, cum prius
Dei fuissent inimici [(Rom. V; Ephes. II)] . Talem ille
potestatem dedit iis qui receperunt eum. Quid sit
autem recipere eum, ne nimis laxe accipiatur, definit
evidentius, adjungendo: « His qui credunt in
nomine ejus. » Ac si dicat: Non tecto inducentibus,
aut cibum apponentibus, potumque miscentibus, et
sic solummodo recipientibus ista potestas datur, ut
filii Dei efficiantur. Nam talia Judas quoque exhibere,
et diabolus esse potuit. Siquidem hoc modo

caro sola reficitur. Christus autem non tantum caro,
sed et Verbum est, et maxime ex eo quod Dei Verbum
est, praedictam potestatem dare potest. His
ergo qui sic receperunt eum, quomodo recipiendum
est Dei Verbum, « dedit potestatem filios Dei fieri, » id
est, qui credunt in nomine ejus. Credere namque est
semen Dei verbum cum amore susceptum, impraegnata
mente portare. Quod tantae virtutis atque
potestatis est, ut animae substantiam in suum vigorem
transferens, de hominibus deos [(Psal. VIII)] , de
filiis irae filios gratiae faciat [(Ephes. II)] , fiatque ut
in loco ubi dicebatur, « non plebs mea vos, ibi vocentur
filii Dei [(Ose. I; Rom. IX)] . » -- « Qui non ex
sanguinibus neque ex voluntate carnis, neque ex
voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. » Non ergo

glorietur quis, quod ex sanctis parentibus carnaliter
generatus sit, videlicet quomodo gloriari solent
Judaei, quod semen Abrahae sint [(Matth. III)] . Non
enim quod illis vel illis parentibus carnaliter quis
natus sit, idcirco magis aut minus computatur inter
filios Dei. Quod maxime patet in duobus geminis
Jacob et Esau. Nam, cum ex eisdem sanguinibus,
id est, ex commistione ejusdem patris, ejusdem matris
generati sint, cum nati sint ex voluntate ejusdem
carnis, id est, feminae, carnem namque evangelista
pro femina posuit, juxta illud: « Hoc nunc os
ex ossibus meis, et caro de carne mea [(Gen. II)] . »
Et ex voluntate ejusdem viri, videlicet sancti, et
patriarchae magni. Cum ergo ex eisdem sanctis parentibus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.