PL 169, col. 220

Commentaria in Joannem (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

ambo nati sint, non tamen idcirco ambo
praedestinati, vel vocati sunt in numerum filiorum
Dei, sed « Jacob dilexi, Esau autem odio habui,
dicit Dominus [(Mal. I; Rom. III)] . » Item, ex sanguinibus
Christianorum parentum, quamlibet fidelium
et justorum, qui nascuntur filii, nascendo accipere
non possunt ut sint Christiani, quamlibet
nascantur, ut dictum est, ex parentibus christianissimis,
quia videlicet parentes non ex eo quod
Christiani sint [Christianos generant], sed ex eo
carnaliter generant, quod homines sunt, id est, non
per Christi gratiam, sed per carnis naturam. Atque
ideo non in Christo generant, sed in Adam.
Igitur non minus, hi qui ex circumcisione, quam
qui ex praeputio; non minus qui ex justis, quam qui

ex injustis parentibus nati sunt, opus habent ad
catholicam proficisci Ecclesiam, cujus per ministerium
renascantur secundum novum Adam, per quem
et verum Patrem Deum contingant; quia videlicet
prius ex qualicunque parentum sanguine pullulando
nascebantur secundum veterem Adam, per quem et
praevaricationis principem diabolum contingebant.
Igitur, ut in extrema conclusione ad superiora recurrat
oratio, is qui, ut dictum est, « illuminat omnem
hominem venientem in hunc mundum; » qui sese
recipientibus, talem dedit potestatem, ut filii Dei
fiant, is ipse erat lux vera; Joannes autem, in cujus
minorationem haec dicta sunt, quia tantus erat, ut
putaretur esse lux vera, testimonium, ad quod venit,

de hoc eodem lumine, a quo et ipse illuminatus est,
perhibeat. Ad hoc enim illum hic evangelista Joannes,
ut supra dictum est, ascivit, ut tam suo quam
illius testimonio, lucem veram possit defendere,
adversus tenebras, quae noluerunt illam comprehendere.
Prosequitur ergo de Verbo, quod coeperat, dicens:
« Et Verbum caro factum est. » Ut audiat
Cerinthus et caeteri Antichristi, quid conjunctio et
(quae hic ponitur) sibi velit, continuandum est
sic: dixi superius: « In principio erat Verbum,
et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum,
et omnia per ipsum facta sunt. » Ad idem regressus,
postquam alium testem ascivi: « Et
Verbum caro factum est. » Ergo audiant pupilli, 97
audiant posthumi generosam antiquitatem patris

sui. Audiant et sciant, quia per Christum « omnia
facta sunt, et quia per ipsum factus est mundus, »
qui mundi origine tanto junior dicebatur, ut
ante Mariam fuisse negaretur ab haereticis et Judaeis,
nobilitati filiorum invidentibus. Cum autem audimus
quia « Verbum caro factum est, » non idem esse
quis arbitretur, ac si dictum esset: Verbum in carnem
versum est. Nam hic sensus haereticus est,
haec expositio a fide aliena est. Non enim Verbum
in carnem versum est, sed assumendo carnem carnalibus
condescendere dignatum est. Et sic dictum
est: Verbum, quod erat apud Deum, caro factum
est, quomodo tu quoque dum loqueris, recte dicere
potes: Verbum quod erat in anima mea vocale factum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.