PL 169, col. 222
Commentaria in Joannem (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne
legibus habitavit in nobis. Nam, hoc solummodo
excepto, quod puerpera, non secundum morem universae
carnis, ex virili semine conceptum hominem
edidit, nec partu violata est, sed virgo ante partum,
virgo permansit et post partum, hoc sane excepto,
toto ordine suo vera hominis natura cucurrit.
Quod si Judaeus, vel detestandus calumniator Manichaeus,
dicendo: Si virgo peperit, phantasma fuit,
consequens est ut primos hominum parentes, scilicet
Adam et Evam (quia carnalibus carvere patribus)
non veros, sed phantasticos fuisse homines
arbitrentur. Longius quippe est a natura nobis
usitata formari hominem de terra, quam concipi de
femina. Mirabilius est plasmari virum de inanimata
et insensibili materia quam generari virum sine
viro, de animata et sensibili, imo et rationali substantia.
Illud quidem mirabilius, hoc autem est venerabilius;
illud divinae est potentiae, hoc opus potentiae
pariter et gratiae. Jam quidam omnino abhorrent,
quod Sanctus sanctorum Deus potuisse pati
creditur, ut femineis clauderetur visceribus. Sed,
quaeso, num sciunt ipsi modum sui horroris? Est
enim horror, alius qui a ratione; alius qui a sensu
proficiscitur. Siquidem a ratione est, quod vitium in
comparatione virtutis perhorrescimus, cum tamen
secundum sensum, magis interdum vitio quam virtute
delectemur. A sensu autem est, quod serpentem
magis abhorremus tangere quam lapidem:
cum tamen secundum rationem, animatum et sensibile
corpus serpentis, inanimato corpori lapidis indubitanter
praeferamus. Quonam ergo modo feminea
perhorrent viscera, sensu an ratione? Sensu utique,
non ratione. Quia videlicet ratio nullam substantiam
vel naturam, nihil omnino eorum, quae fecit Deus,
potest abhorrere.
Deus autem, vel Verbum ejus, cum sit ipsa ratio,
nullis nostris sensibus afficitur, nullam omnino
creaturam vel naturam, quam procul dubio nemo
alius quam ipse fecit, sed solum naturae vitium
aversatur et odit. Multo magis ergo quod incorrupta
viscera Virginis non abhorruerit, fideliter et pie
credere expedit. Habitavit igitur in nobis Verbum
Deus, et in illo femineae secreto naturae, de quo
nos non sine peccato processimus singuli, novem
mensibus, absque peccati contagione, hospitatus
est: inde, « tanquam sponsus de thalamo suo procedens,
et in sole ponens tabernaculum suum [(Psal. VIII)] ,
» habitavit in nobis; tenera, ut infans,
circumdatus carne, et vagitus emittens infantiae,
factus sub lege [(Gal. IV)] , subditusque Joseph et
Mariae [(Luc. II)] , circumcisus, et tanquam peccator
legali hostia mundatus, passus famem, et fraudes
tentatoris perferens [(Luc. IV)] , persecutiones quoque
hominum sustinens [(Matth. XVI)] , et contristatus usque
ad mortem, de loco ad locum fugiens [(Joan. VII)] ; ad
extremum autem factus obediens usque ad mortem [(Philip. II)] .
Sed haec humilitas infirmitatis, quem ad
finem tandem pervenit? Sequitur: « Et vidimus
gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre. »