PL 169, col. 223

Commentaria in Joannem (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

Gloriam, inquit, ejus vidimus; quam et idcirco attestari
possumus, quia vidimus; et ab eo signo videre
coepimus, quo aquas in vinum convertit, ad
nuptias invitatus [(Joan. II)] . Hoc enim fecit initium
signorum coram discipulis suis, et manifestavit
gloriam suam [(Joan. II)] . Deinde vidimus caecos oculos
illuminantem [(Marc. X)] , lepram tactu suo fugantem [(Luc. XVII)] ,
febres depellentem [(Matth. VIII)] ,
putres mortuos suscitantem [(Joan. XI)] , linguam
constrictam et surdas aures reserantem super undas
ambulantem, ventos sedantem [(Matth. XII et seq.)] ,
fluxum sanguinis constringentem [(Matth. IX)] , et
multa millia 98 de paucis panibus saturantem [(Joan. VI)] .
Vidimus et transmutatae faciei ejus [(Matth. XVII)] ,
revelandam ipsis angelorum choris

gloriam. Vidimus ad extremum, quod maximum et
gloriosissimum est, a mortuis resurgentem [(Luc.
XXIV; Marc. XVI; Joan. XX)] , vidimus in manibus
et pedibus ejus fixuram clavorum, vidimus, inquam,
et inspeximus, palpavimus, et manus nostrae contrectaverunt [(I Joan. I)]
latus ejus lancea confixum,
manducavimus cum illo et bibimus [(Joan. XXI)] , et
in coelum gloriose ascendentem vidimus [(Marc. XVI)] ,
et promissum ab illo paracletum Spiritum sanctum
accepimus [(Act. I, II)] . Hanc gloriam ejus vidimus,
gloriam quasi unigeniti a Patre, id est, tantam gloriam,
quanta nullus omnium Dei filiorum glorificari
dignus habitus est. Nam caeteri filii Dei, omnes
adoptati sunt; hic genitus, imo unigenitus est.
Caeteri sunt omnes filii per gratiam: hic unus et

solus per naturam. Jure ergo hic « speciosus forma
prae filiis hominum, » differentem prae filiis omnibus
habet, quam vidimus, gloriam. Supremam tandem
hujus capituli audiamus conclusionem. Quam gloriosum
illum vidistis? « Plenum, inquit, gratiae et veritatis. »
O magnum praeconium, magnum et fidele
testimonium! Quaerebas, cujusmodi esset illa Unigeniti
gloria? Aurum est, aurum verum, dignum
nostrae captivitatis pretium. Homo iste dives et nobilis,
de thesauro Altissimi prodiit; corpusculum
ejus sacculus est auri pretiosi. Tene illum, dum rescinditur
per injuriam mortis, et apprehende, quod
in illo est, talentum gratiae et veritatis. Quam plenus
autem sit Christus gratiae et veritatis, vel

quanti eadem gratia et veritas sit ponderis, hic idem
Evangelista Joannes subsequenti mox Joannis Baptistae
testimonio declarabit, ubi dicturus est: Gratia
et veritas per Jesum Christum facta est. Nam,
sicut in Prooemio dictum est, hi duo testes in hoc
Evangelio loquuntur; nec tam Historiae paries texitur,
quam testimoniorum turris inexpugnabilis erigitur.
Ait ergo: « Joannes testimonium perhibet de
ipso, et clamat, dicens: Hic est, quem dixi, qui
post me venturus est, ante me factus est: quia
prior me erat. » Joannes Baptista qui, sicut de illo
testatur Veritas, nec arundo vento agitata, nec homo
mollibus vestitus erat [(Matth. XI)] , stat fortiter in
alto monte positus, ubi amplissime patebat magnis
et crebris venti vehementis incursionibus, nec frangendus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.