PL 169, col. 32

De glorificatione Trinitatis (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

ejus. Et quae, rogo, prima vel maxima est
sanctorum omnium consolatio, nisi peccatorum
remissio? Cum igitur dicit: « Si enim non abiero,
Paracletus non veniet ad vos, » sic intelligi vult ac
si dixisset: Si enim per passionem mortis non
transiero ex hoc mundo, neque vobis, neque antiquioribus,
neque venturis post vos, dabitur Spiritus
sanctus secundum hoc datum, quod est peccatorum
remissio. Quam propter causam recte dicitur et vere
est consolator. Cumque protinus subjungit: « Si
autem abiero, mittam eum ad vos, » hoc patenter
enuntiat, quod ab ipso procedat hic consolator. Hic
Spiritus sanctus peccatorum remissor et ipsa remissio.
Et quis, nisi infidelis, dubitare aut nescire
vellet, quod de ista persona, de isto Filio Dei, peccatorum

nobis remissio processerit? Nonne hoc
ipsum nobis luce clarius facit veritas Evangelii, cum
ipse qui dixerat; « si autem abiero, mittam eum
ad vos; » postquam abiit, rediens et stans in medio
discipulorum suorum, insufflans et dicens, « accipite
Spiritum sanctum; » statim subjunxit, « quorum
remiseritis peccata, remittuntur eis [(Joan. XX)] . »
Et quidem Spiritus sanctus non est flatus corporeus,
verumtamen per hoc verbum quod dictum est,
« insufflavit, » duo haec nobis dat intelligi, et quod
ex ipso procedat ista paraclesis, et quod per hunc
Spiritum sanctum tam facile sit omnia peccata
dimitti, quam facile, cum vult, insufflare potest
aliquis. Succurrunt multa cum ratione famulantia
veritati huic, et idcirco, ut sermo prolixus minus

fastidiosus sit, quasi respirandum est faciendo
finem praesentis libelli.
LIBER SECUNDUS.
15 CAPUT PRIMUM.

sanctae contemplationis, juxta illam sententiam
veram: Scribe sapientiam in tempore otii, et
qui minoratur actu ipse percipiat eam? [(Eccli.
XXXVIII.)] O si fiat juxta praevisum olim memorandi
Otomatis praesagium! utinam, Jesu Christe, cunctarum
Dominus mansionum qui ostiarius ipse es et
ostium, adducas me in domum illorum usque ad
pedes, ne dicam consessum ipsorum, scilicet regum,
jam dictorum, consulumque ac principium, cum
sponsione hac: « Ingredieris in abundantia sepulcrum [(Job V)] .
» Hac igitur spe coeptum fidelis sermo
peragat cursum et procedentis. Spiritus sancti cum
laude et gloria summae Trinitatis, quoad potest, personet
praeconium, scrutetur de sanctis Scripturis

testimonium.
CAPUT II.
Quod non minus a Filio quam a Patre procedat Spiritus
sanctus, et de eo quod ait Filius: « Quem ego
mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre
procedit. »
Jam de processione, quia procedit in remissionem
peccatorum, pauca dicta sunt et adhuc aliqua dicenda

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.