PL 169, col. 33

De glorificatione Trinitatis (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

sunt, pro stipulatione veritatis hujus, quod non minus
a Filio quam a Patre procedat hic unus idemque
spiritus. Dixit enim ipse Filius: « Si enim non
abiero, Paracletus non veniet ad vos; si autem
abiero, mittam eum ad vos [(Joan. XVI)] . » Et de hoc
jam dictum est. Restat ut ejusdem Filii dictum pro
hoc ipso negotio ad medium deducamus, cui fortiter
inniti visi sunt sibi, qui dixerunt, quod a solo Patre,
et non etiam a Filio procedat Spiritus sanctus. « Cum
venerit Paracletus, quem ego mittam vobis a Patre,
spiritum veritatis, qui a Patre procedit [(Joan. XV)] . »
Ecce, inquiunt, quomodo distinxit, quam diligenter expressit.
Nam dixit quidem tantum, « quem ego mittam
vobis, » sed addidit « a Patre. » Sed nec semel dixisse
contentus, ne parum expressisse videretur, subjunxit:

« Qui a Patre procedit. » Itaque ad confirmandum
quod aeque a Filio, ut a Patre procedat
Spiritus sanctus, parum illis est, quod dixit Filius
pluribus in locis: « ego mittam vobis, » nisi rationem
demus, cur vel quid intendens addiderit, « qui a
Patre procedit. » Magna plane quaestio, et ad solvendum
esset difficilis, si jam constaret et concederemus
quod, ubicunque nominatur Pater, una tantum
persona debeat intelligi, scilicet Deus Pater unici
Filii Jesu Christi. At vero, sicut Apostolus dicit:
« Unus Deus et Pater omnium [(Ephes. IV)] , » et nos
in oratione Dominica dicimus: « Divina institutione
formati: Pater noster, qui es in coelis; » discrete
accipiendum est nomen Patris, ut alias intelligitur
Pater omnium filiorum adoptionis, alias Pater unici

et consubstantialis Filii. Denique nobis, qui non
nati, sed adoptati sumus, Pater est unus idemque
trinus Deus, Pater et Filius, et Spiritus sanctus; illi
autem qui solus est naturalis Filius, una persona
Pater est, et ad illum unicum Filium relative Pater
dicitur. Discretionis hujus signum hoc est. In Evangelio
est, ubi cum additamento possessivi pronominis
dicat hic Filius, Pater meus vel Patris mei; et est
ubi dicat, Pater vel Patrem, et a Patre, sicut hic
absque additamento hujusce pronominis. Quod si
diligenter discreveris, perpulchrum est animadvertisse,
quia cum signanter dicit Pater vel Patris, cum
propositione hac meus vel mei, ea quae tunc loquitur,
longe communionem excellunt nostrae fraternitatis,

scilicet et qualia tunc loquitur, nemini
nostrum qui per gratiam fratres ejus vel Filii
Dei nominamur et sumus, loqui fas, aut licitum sit.
Exempli gratia: « Pater meus, inquit, usque modo
operatur; » quod deinde sequitur, « et ego operor. »
Et: « Amen, amen dico vobis, non potest Filius a
se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. »
Et subinde: « Sicut enim Pater suscitat
mortuos et vivificat, sic et Filius, quos vult, vivificat [(Joan. V)] ;
» haec et caetera quae sequuntur, cui
filiorum dicere unquam licuit aut licebit, nisi huic
unico Filio Dei? Ubi vero absque pronomine possessivo
dicit, Pater, sic loquitur humiliora de se, ut
pene congruant vel imitanda sint 16 parvitati nostrae,
cuorum frater dignatur dici vel esse. Exempli

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.