PL 169, col. 35

De glorificatione Trinitatis (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

Deus est Dei Filius, ergo Deus est Spiritus sanctus.
Ecce quam breve dictum, quam magnum sonat testimonium!
Breve dictum est, ergo ex Deo processit,
et magnum perhibet testimonium veritati, quod
Filius Dei Deus sit. Breve dictum est, « qui a Patre
procedit, » et magnum perhibet testimonium veritati,
quod Spiritus sanctus Deus sit. Magna haec vox, ut
supra dictum est, firmamenti, magnus hic sonus sublimis
Dei, super serpentem antiquum detonans, qui
victus est et de coelo projectus est in terram [(Apoc.
XII)] , et super aquam doctrinae nequam, quam misit
ex ore suo tanquam flumen post mulierem, id est
Ecclesiam, ut faceret eam trahi a flumine, et hac
voce confortata terra, adjuvit mulierem, aperiens os
suum et absorbens illud flumen, convenientibus,

scilicet Patribus de toto orbe terrarum, tanta cum
oris apertione, ut per testimonia Scripturarum annihilarent
blasphemias haereticorum, quorum deterrimi
fuerunt Ariani et post illos Macedoniani, qui
dixerunt creaturam esse Dei Filium, creaturam et
non Deum esse Spiritum sanctum
CAPUT IV.
Item de eadem sententia, quo pertinuerit, ut in illa
sacratissima coena, qua tradebatur, non contentus
dixisse: « Quem ego mittam vobis, » addidit dicens:
« qui a Patre procedit. »
Itaque illud, quod cum dixisset Dei Filius: « Paracletum
ego mittam vobis a Patre, » et addidit vel
repetivit, dicens: « qui a Patre procedit; » et a Filio

non procedit, verum etiam amplius magnificandam
demonstrat majestatem procedentis, ne putet quis,
et dicat haereticus, qui sperat ab homine, et non
procedit ab ipsa substantia. Ecce per simile hoc,
quod dicimus, nonnihil adjuvatur intelligentia fidei.
Apud Marcum evangelistam cum dixisset: « Quisquis
unum ex hujusmodi pueris receperit in nomine
meo, me recipit, » continuo subjunxit: « Et quicunque
me suscipit, non me suscipit, sed eum qui me
misit [(Marc. IX)] . » Humilis enim erat homo inter
homines, mortalis inter mortales apparebat, et homo
tantum videbatur, et Deus esse non agnoscebatur.
Proinde ne diceret aut cogitaret quis: Quid pro
magno reputas te suscipi, aut quid magnum est in
nomine tuo quemquam recipi, cum et tu homo sis
ut isti, quos vis in nomine tuo recipi? Recte et opportune

prosecutus est, « et qui me suscipit, non me
suscipit, sed eum qui me misit. » Similiter quando
haec dicebat, quando Paracletum Spiritum sanctum
promittebat, nonne et multo magis homo infirmus,
et quasi novissimus virorum apparebat illa qua tradebatur
vespera, in illa sacratissima coena? nonne,
inquam, tunc maxime in infirmitate nostra laborabat,
et non erat species ei, neque decor, unde et
vidimus eum, inquit propheta, et non erat aspectus [(Isa. LIII)] ,
et desideravimus eum despectum et novissimum
virorum, virum dolorum et scientem infirmitatem,
et quasi absconditus vultus ejus, et
despectus? Proinde ne majestas Spiritus sancti
minor videretur, vel tunc praesentibus vel post futuris,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.