PL 169, col. 36
De glorificatione Trinitatis (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne
ex eo quod homo ejusmodi dixisset: « Quem
ego mittam vobis, » recte et necessario addidit,
« a Patre, » et repetens, qui, inquit, a Patre, id est
ab altissima procedit divinitate, unde et credi, vel
agnosci debet quid sit altissimus ipse. Per hoc ergo
simile, sicut jam dictum est, fides debet, ut firmior
sit, adjuvari; praesertim quia non, sicut ubi dixit,
« et qui me recipit, » quasi quamdam negotiationem
supposuit dicens, « non me recipit, sed eum qui me
misit; » non enim, inquam, sicut illic, ita et hic
tali locutione usus est, ut diceret: Quem ego
mittam vobis, non ego mittam, sed is qui me
misit.
17 CAPUT V.
Item Filium fontem esse processionis hujus, sicut
est et Pater, Psalmista dicente: « Quoniam apud
te est fons vitae. »
Ut igitur hauriamus vitam, et bibentes non sitiamus
unquam, accedamus tam scienter, quam fiducialiter
ad hunc procedentem, non dubitantes Filium
aeque ut Patrem hujus esse processionis fontem.
Unde et cum Psalmista dicamus tibi, Domine, « Quoniam
apud te est fons vitae [(Psal. XXXV)] . » Vita enim
Spiritus sanctus est; et « fons vitae, » Filius Dei est,
et Dominus cui haec loquitur: « Domine, in coelo
misericordia tua, » etc., usque « inebriabuntur ab
ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis
eos, quoniam apud te est fons vitae [(ibid.)] , »
Deus Pater est. Sic ergo in hoc psalmo intelligimus
fontem apud Dominum, sicut in Evangelio, Verbum
apud Deum; flumen et de fonte, et de fontis vena
procurrit; Spiritus sanctus et de Filio, et de Patre
procedit. Flumen, inquam, verbi gratia Phison sive
Gehon, profluit de fonte qui est apud paradisum [(Gen.
II)] . « Fluminis impetus, qui laetificat civitatem
Dei [(Psal. XLV)] , » procedit de fonte qui est apud Dominum
de Verbo quod est, vel erat apud Deum. Attamen
similitudo haec non est omnino perfecta.
Nam paradisus et fons, terra et aqua diversa est
substantia. Et fluvius localiter egreditur de fonte
sive de terra illa. Fons autem et Dominus, apud
quem est fons vitae, et ipsa vita, scilicet Spiritus
sanctus, una substantia est. Vide nunc ordinem
sive juncturam Verborum. Cum dixisset: « Inebriabuntur
ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis
tuae potabis eos, » causam subjunxit, cur hoc
deberet et unde posset fieri, dicens: « Quoniam
apud te est fons vitae [(Psal. XXXV)] . » Nam pro posse
sive possibilitate talem praesens conjunctiuncula
structuram facit. Dixi, « torrente voluptatis tuae potabis
eos, » id est, perfectam et inaestimabilem jucunditatem
eis dabis, et hoc bene poteris facere,
« quoniam apud te est fons vitae, » de quo procedit
Spiritus sanctus, qui ipse est torrens voluptatis tuae.
Pro causa vero sic: Dixi, « potabis eos, » et hoc idcirco
debes facere, quoniam ipsi credunt et confitentur
quod sit apud te ille fons vitae.
CAPUT VI.
Ad eamdem veritatis rationem pertinere, quod clamans
dixit fons ille: « Si quis sitit veniat ad me, et bibat, »
et de fontis ejusdem apertione.
Nonne hoc est quod clamans dixit fons ille Filius
ipse? « Si quis sitit, veniat ad me et bibat. Qui credit
in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre
ejus fluent aquae vivae [(Joan. VII)] . » Cujus rogo magis
vel melius congruit quam fonti, ut dicat: « Si
quis sitit, veniat ad me et bibat? » Habet enim
fons quod de semetipso effundat; habet, inquam, fons
vitae qui apud te est, Domine, vitam, id est, vivificantem
spiritum qui ex ipso procedat, et in os sitientis
sive bibere valentis, id est in interiora animae
credentis, desiderantis et vivere volentis, larga