PL 169, col. 38

De glorificatione Trinitatis (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

sunt. Exempli gratia: « Haurietis aquas in
gaudio de fontibus Salvatoris [(Isa. XII)] . » Item in
Psalmo: « Et apparuerunt fontes aquarum [(Psal.
VII)] . » Ipse quoque Salvator mulieri Samaritanae
loquitur: « Qui autem biberit ex aqua quam ego
dabo ei, non sitiet in aeternum; sed aqua quam
ego dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam
aeternam [(Joan. IV)] . » Quomodo ergo, pro documento
processionis Spiritus sancti, dum astruere
volumus quod non minus a Filio quam a Patre procedat
idem Spiritus sanctus, tantopere gaudemus
de significatione Filii, vocabulo fontis, quia sic
scriptum est: « Quoniam apud te est fons vitae [(Psal. CXXXV)] ,
» et « in illa die erit fons patens domui
David, et habitantibus Jerusalem, in ablutionem

peccatoris et menstruatae [(Zach. XIII)] . » Ad haec
inquam: Magna distantia est fontis qui est apud
Deum, et caeterorum fontium, qui omnes, ut efficerentur
fontes, de plenitudine ejus acceperunt. Denique
cum et in hoc multum ab illo differant, quod
omnes, ut jam dictum est, de plenitudine ejus acceperunt,
et adhuc multae sint differentiae illorum, maxima
haec distantia est, quam protinus dicam. De
illo fonte unico, qui erat et est apud Deum [(Joan. I)] ,
ipso profundo corde Patris, non solae voces aut
verba, sed ipsa procedit substantia Spiritus sancti.
De fontibus autem aliis, tantummodo voces seu verba
ejusdem Spiritus sancti non ipsa ejus substantia
procedit. Quaenam sunt voces, seu verba Spiritus
sancti. Nimirum omnes Scripturae veritatis, quas

utique per os sanctorum hominum locutus est Spiritus
inspirator veritatis [(II Petr. I)] . Proinde diligenter
perpende verba haec; « Sed aqua quam ego dabo
ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam [(Joan. IV)] .
» Hoc ita recte intelligitur. Gratia Spiritus
sancti quam dabo, vel dare potero 18 ei (ille
enim spiritus ex me procedit) non est, nec erit sicut
spiritus hujus mundi, sive sapientia saeculi, quae non
vivificat, sicut aqua putei hujus quam hauris, non
facit tibi ut non iterum sitias, sed faciet in eo gratia
eadem intelligentiam Scripturae vivificae, quae videlicet
intelligentia sic perseverat, sicut de fonte aqua
profluere non cessat, ut loquendo sive etiam scribendo,
quasi quibusdam rivis, prata multa, id est
multorum irriget animas, fiatque quod dictum est

per Psalmistam: « Rivos ejus inebrians multiplica
genimina ejus, in stillicidiis ejus laetabitur germinans [(Psal. LXIV)] .
» Et hoc quidem facere potest
quisque fontium, scilicet sanctorum hominum, quia
a Deo inspirati sunt, profundere doctrinae rivulum,
proferre sermonem bonum, ipsum autem Spiritum
sanctum homini perferre non potest, quantocunque
dono ejusdem Spiritus abundet, nisi solus ille et unicus
fons vitae, qui apud te, Domine, est.
CAPUT VIII.
De eo quod ait evangelista: « Hoc autem dixit de
Spiritu quem accepturi erant credentes in eum. »
Proinde valde diligenter attendendum est illud
quod ubi dixit fons ille, sicut supra memoratum est,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.