PL 169, col. 181

De glorificatione Trinitatis (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

« Deus enim in coelo, et tu super terram, idcirco
pauci sint sermones tui [(Eccle. V)] . » Attamen nunquid
scrutari Scripturas, idem est quod scrutatorem
esse majestatis? aut ei, qui quod loquitur, non loquitur
extra regulam, sive auctoritatem Scripturarum
veritatis, nunquid recte dicas, non pauci, sed
multi sunt sermones tui? Coeptam igitur laudationem
Domini adhuc loquetur os meum, et hoc opus jam
octo libellis protractum, in isto nono libello concludam.
Quod cum fecero, o Spiritus Patris et Filii,
quae merces huic operi? imo quae gratia pro ista
gratia? Liceat homini interiori suam intentionem
sive exspectationem breviter et occulte significando,
uti verbis beati Job: « Duo tantum, inquit, ne facias
mihi, et tunc a facie tua non abscondar. Manum

tuam longe fac a me, et fortitudo tua non me
terreat [(Job. XIII)] . » Quod est dicere: De
peccatis meis vindictam non sumas, et principes 81
tenebrarum mihi non occurrant, et tunc in
exitu suo dicet anima mea beneficii largitate exhilarata:
Ecce quod cupivi jam video, quod speravi
jam teneo, ab ejus facie non sum abscondita post
exuvias corporis, quem in corpore posita tota dilectione
fidei dilexi. Hujus igitur libri ultimi materia
tu mihi esto, domus sanctissima, cum tuis septem
columnis, quam Sapientia sibi aedificavit [(Prov. IX)] .
Nam tui quidem in superioribus loco quodam memini,
sed septem columnarum sacramentum, quod
fere omnibus notum est, huc usque distuli, notitiae

communi sibi usitatae lectioni supererogare cupiens
aliquid in domo ista, quae est templum corporis Dominici,
ad laudem Spiritus sancti, a Patre et Filio
procedentis.
CAPUT II.
Quod domus illa, quam Sapientia sibi aedificavit, sit
corpus Christi, et quod in istam domum processio
Spiritus sancti tertio celebrata sit, primo ad aedificandum,
secundo ad exornandum, tertio ad dedicandum.
Hic ergo in primis illud memorare libet, quia in
domum istam processio Spiritus sancti tertio celebrata
est, secundum typum domus illius sive templi
manufacti, quod Salomon magna sapientia aedificavit,
mira gloria decoravit, magna solemnitate dedicavit.

Etenim Spiritus sanctus domum istam non
manufactam templum Dominici corporis, sapienter
per semetipsum aedificavit, decenter exornavit,
gloriose ac feliciter dedicavit [(III Reg. VII, 8)] .
Aedificavit, inquam, in ipsa Verbi incarnatione,
exornavit in illius veri hominis manifestatione, dedicavit
in ejusdem sacrosancta resurrectione. Quam
videlicet dedicationem ille innuit psalmi vicesimi
noni titulus: Psalmus cantici in dedicatione domus
David. Mittit enim nos titulus ad historiam, et historiae
intelligentiam sacrae, quia sicut David impensa
et apparatu suo per manum Salomonis templum
Domino aedificavit, et postea cum jucunditate
et [ alias, solemnibus] solemnitatibus verbis ad laudem
Domini dedicavit [(I Par. XXII)] ; sic corpus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.