PL 169, col. 829
Commentaria in Apocalypsim (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne
sedentis in throno librum accepit et aperuit [(Apoc. V)] .
De qua potestate itidem spiritus dicit Ecclesiis:
« Haec dicit sanctus, et verus, qui habet clavem
David: Qui aperit, et nemo claudit; claudit, et nemo
aperit [(Apoc. III)] . » Itaque humanitati quidem Jesu
Christi nihil est quod datum non sit, aut quod non
acceperit: Divinitati vero nihil datum est in potestatem,
quod ante non habuerit. Dicat ergo:
« Quam dedit illi Deus palam facere servis suis. »
Apertius quidem esset si dixisset, qua. Sed hic modus
locutionis saepe fit in Scripturis. Unde est.
« Bonum certamen certavi [(II Tim. IV)] , » pro eo quod
est, bono certamine certavi. Quibus palam facere
servis suis? Illis utique quos pro ipsa manifestatione
jam amicos dicit, ita loquens sub ipsa apertione libri
signati, id est, sub articulo suae passionis, qua
Scripturas implendo intelligibiles fecit: « Jam non
dicam vos servos, sed amicos meos; quia omnia
quaecunque audivi a Patre meo, nota feci vobis [(Joan. XV)] .
» Quod autem ait: « Quae oportet fieri
cito; » non ita intelligendum est, tanquam ea sola
contineantur in hac Apocalypsi, quae futura erant;
et non ea quae jam tunc erant, vel ea quae ante facta
fuerant. Nam, postmodum Joanni dicitur: « Scribe
ergo quae vidisti, et quae sunt, et quae oportet fieri
post haec. » Verum, quia circa illa, quae cito futura
erant, summa intentionis est, et propter illa maxime
texuntur praeterita sive praesentia, idcirco recte in
exordio contentus fuerit dicere: « Quae oportet
fieri cito. » Sic et Jacob patriarcha in benedictionibus
suis non omnino taciturus erat de praesentibus
sive futuris [praeteritis], et tamen in exordio solummodo
futurorum mentionem fecit, ita dicens:
« Congregamini filii Jacob, ut annuntiem, 351 quae
futura sunt diebus novissimis [(Gen. XLIX)] . » Sequitur:
« Et significavit mittens per angelum suum servo
suo Joanni. » Significavit, hoc loco idem est ac si
diceret, signavit, id est, quibusdam imaginum sigillis
clausit atque obfirmavit ut non cunctis, sed tantum
diligentibus paterent atque studiosis. Nec vero
illud praecedenti repugnat dictioni, qua dixit: « Palam
facere servis suis; » nam alii sunt quibus palam
fecit quaelibet et dixit, « vobis datum est nosse mysteria
regni Dei [(Matth. XIII)] ; » alii vero, quibus
significavit, de quibus item continuo subjunxit:
« caeteris autem in parabolis [(Act. II)] . » Denique
sancti apostoli quibus datum est in tempore suo
nosse mysterium regni Dei, tunc scilicet, quando
Spiritus sanctus super eos venit eosque invisibiliter
docuit [(Act. II)] , ipsi sunt illi eatenus quidem servi,
sed extunc amici, quibus ista palam fecit. Hi autem,
qui pro qualitate sensus nesciunt revereri aut
amare coelestia, nisi sub hominibus aut imaginibus
rerum, quae formidabiles aut venerabiles esse solent
sensibus carnis, ipsi sunt, quibus eadem significavit.
« Mittens, inquit, per angelum suum servo suo
Joanni. » Iste Angelus in figura Christi apparuit
beato Joanni. Quia enim cum Patre et Spiritu
sancto Filius unus est Deus, omnia revelans, utique