PL 169, col. 830

Commentaria in Apocalypsim (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

illum angelum replevit, atque in illius corde habitans,
per eum locutus est Joanni.
« Qui testimonium perhibuit Verbo Dei, et testimonium
Jesu Christi quaecunque vidit. » Haec pars
exordii hujus, magnam totius libri auctoritatem
perficit, ut non debeant contemni vel minoris haberi
celsitudinis, quam caeterae Scripturae, quas in canonico
apice recipit ac veneratur Ecclesia Christi. Si
enim hanc Apocalypsim non recipit quis, consequens
est ut nec illud recipiat testimonium Verbi
Dei, testimonium Jesu Christi, id est, Evangelium
ejusdem Joannis, in cujus initio dicit: « In principio
erat Verbum, » etc. De illo namque testimonio dicit
adjungens, « quaecunque vidit, » videlicet ad confirmationem
ejusdem testimonii; quia nimirum cum

in testimoniorum constantia diversitas sit, ille constantissimus
judicatur testis, qui quae testificatur
ipse vidit. Eamdem ob causam cum dixisset, « quia
unus militum lancea latus Domini, cum jam obiisset,
aperuit et continuo exivit sanguis et aqua;
statim subjunxit: « Et qui vidit, testimonium perhibuit,
et verum est testimonium ejus, et ille scit
quia vere dicit ut et vos credatis [(Joan. XIX)] . » Et
alibi: « Hic est discipulus qui testimonium perhibet
de his, et scripsit haec; et scimus quia verum
est testimonium ejus [(Joan. XXI)] . » Nec vero singula
scribendo testimonium perhibuit de omnibus quaecunque
vidit. Ipse enim dicit: « Multa quidem et
alia signa fecit Jesus in conspectu discipulorum
suorum, quae non sunt scripta in libro hoc (Joan.

XX). » Verumetiam haec dicens, « testimonium perhibuit
de omnibus quaecunque vidit, » non quidem
omnia scribendo, sed multa fuisse dicendo; ita ut
quemadmodum in fine dicit, si omnia scribantur,
nec ipsum arbitretur mundum capere posse eos, qui
scribendi essent, libros. Hoc autem cum dicit, non
ad multitudinem codicum, sed ad magnitudinem
spectat sensuum, quos etiam nunc, cum pauci sint
libri, universos capere non possunt, qui in mundo
sunt; et illa quidem, quae fuerant Jesu Christi, id
est, secundum formam servi, sive habitum hominis,
visibiliter effecta, iste videre potuit; sed Verbum ipsum,
cui nihilominus testimonium perhibuit, videre
oculis non potuit. Idcirco ita non dixit: « Qui
testimonium perhibuit Verbo Dei, quaecunque vidit; »

sed clausulam protelans praemisit, « et testimonium
Jesu Christi; » et tunc demum clausit dicens:
« quaecunque vidit. »
« Beatus qui legit et qui audit verba prophetiae
hujus, et servat ea quae in ea scripta sunt. Tempus
enim prope est. » Conscius sibimet quae vel qualia
viderit, quas poenas malorum, quae praemia bonorum
haec Apocalypsis Jesu Christi palam sibi fecerit,
competenter exclamat, ore grandi atque intentione
vehementi, beatum illum esse veraciter dicens, qui
ea quae hic scripta sunt, verbi gratia, septem
tubas admirabiles in hac prophetia contonantes audiens,
aut si litteras novit [illa] legens observaverit,
seque vigilanter ad illam quae canit in dic judicii

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.