PL 169, col. 848

Commentaria in Apocalypsim (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

in libro, et mitte septem Ecclesiis quae sunt in Asia,
Epheso, et Smyrnae, et Pergamo, et Thiatirae, et
Sardis, et Philadelphiae, et Laodiciae. » Ecce jam
tertio nominis sui titulum operi huic diligens ac
sollicitus auctor praefixit. Primo, cum dixit: Significavit
mittens per angelum suum servo suo Joanni.
Secundo, cum dixit: « Joannes septem Ecclesiis
quae sunt in Asia. » Et nunc tertio, « Ego, inquiens,
Joannes frater vester. » Quam ob causam iste dicturus
sive narraturus hoc modo sui nominis positionem
triplicat? Nunquid casu, aut nomen suum dilatare
studens, inculcat et replicat? Non utique, sed utilitati
nostrae intendens, revelationes difficillimas,
quas conscribere ingreditur, praemunit ac defendit,
ne contemnantur; ne quod futurum erat, ob sui

difficultatem, liber vituperetur, et sensibus dignis
carere judicetur; aut ejus, cujus est, scilicet Joannis
apostoli et evangelistae dilecti Jesu Christi, esse
denegetur. Hoc etenim longe accidit post illud tempus.
Nonnulli etiam Judaico intellectu de futuris
promissionibus sentientes, easque corporaliter exhibendas
docentes, et mille annis in deliciis corporalibus
in hac terra sanctos cum Christo esse regnaturos;
hujus sui dogmatis probamenta, sumptis ex
hac revelatione testimoniis, conabantur asserere. E
contra et alii librum hunc, ut Ecclesiastica testatur
historia, penitus refutandum a canone Scripturarum
atque abjiciendum putarunt, singula quaeque
ejus capitula arguentes, et dixerunt, praetitulationem
libri non esse veram, sed alienae scripturae

Joannis tantum nomen impositum, unde neque Joannis
hunc esse librum, nec revelationem videri posse,
quae crasso quodam velamine ignorantiae contegatur.
Inter hos Dionysius episcopus Ecclesiae Corinthiorum,
vir magnae in verbo Dei eruditionis et
gratiae: « Ego, inquit, scripturam libri hujus spernere
atque abjicere nullatenus audeo; » hoc magis
de eo judico quod excedant atque emineant quae in
eo scripta sunt, humanae auditionis modum, et sit
in eo arcanus quidam et reconditus atque admirandus
omnibus sensus, quem et ego admiror ac veneror,
etiam si non intelligo, et ita sentio, quod divina
aliqua sacramenta sermonibus contegantur
humanis, non tam judicio meo discernens quam fide
credens. Et ideo non reprobo quae non intelligo,

sed tanto magis admiror, quanto minus assequor.
Post haec vero totius libelli disserens corpus, et
singula quaeque discutiens atque evidenter ostendens,
nullo modo fieri posse, ut secundum litteram
dignus in eo intellectus appareat. Addit etiam haec
dicens: « Consummata igitur omni prophetia, beatos
dicit eos qui haec custodiunt. Sed et semetipsum
beatum dicit. » Ait enim: « Beatus qui servat verbum
prophetiae libri hujus. » His et hujuscemodi
objectis et responsis, liber iste revelationum coelestium,
disjectus atque contrectatus fuit; et nisi
Spiritus sanctus, qui haec omnia revelavit, rationabilis
reverentiae 359 viros praeparasset ad defendendum,
tantas tamque pretiosas margaritas porci

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.