PL 169, col. 849

Commentaria in Apocalypsim (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

conculcassent, haeretici contaminassent. Quid futurum
erat, si non stetisset in ingressu orationis
tanta tantique nominis auctoritas? Recte igitur,
quia secundum legem, in ore duorum aut trium
testium stat omne verbum [(Deut. XVII)] , tertio repetitum
sui titulum posuit Joannes, « qui testimonium
perhibuit Verbo Dei, et testimonium Jesu
Christi quaecunque vidit [(Joan. VIII)] . »
Et nota, quanta haec ipsa nominis auctoritas sanctae
humilitatis gratia resplendeat: « Frater, inquit,
vester et particeps in tribulatione, et regno et patientia
Jesu. » Poterat enim dicere: Ego Joannes
doctor et apostolus, vester praedicator et evangelista
vester, discipulus ille, quem diligebat Jesus, cujus
participes, cujus vos meruistis esse fratres. Et recte

quidem dixisset; sed hic locutionis modus non adeo
parvuli esset, parvuli talis, qualem unumquemque
apostolorum fieri vel esse voluit bonus Magister,
cum diceret: « Amen dico vobis, nisi conversi fueritis,
et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in
regnum coelorum. Quicunque ergo humiliaverit se,
sicut parvulus iste, hic magnus vocabitur in regno
coelorum [(Matth. XVIII)] . » Quaenam est moderatio
sive modestia parvuli? « Quanto tempore, inquit
Apostolus, haeres parvulus est, nihil differt a servo,
cum sit dominus omnium [(Galat. IV)] . » Et nos quidem
omnes nostro judicio servi sumus; hic autem Joannes
dilectus Domini Jesu de filiis est, quibus bona
sermonis Dei haereditas testamento legata est. At ipse
ab illo bono magistro didicerat se hic humiliare per

virtutem, quomodo inter servulos, sive inter servulorum
filios humiliat se parvulus, qui parvulus est
per aetatem, sedens in pulvere cum illis, non « amans
primos recubitus in coenis, non salutationes in foro,
non primas cathedras in synagogis [(Matth. XXIII)] . »
Recte igitur, et ut talis Magistri discipulum decet,
nostro videlicet humilium servulorum consortio contentus
est, dicens: « Ego Joannes frater vester, ego
Joannes particeps vester. » Quod si causa poposcisset,
nimirum non dubitamus eum dicere potuisse
quod majus, imo quod humilius est: « Ego Joannes,
servus vester. » Nam et hoc dicere non dubitavit
alius, videlicet vas electionis Paulus ejusdem Jesu
Christi Apostolus: Non, inquit, praedicamus nosmetipsos,

sed Dominum Jesum Christum, nos autem
servos vestros per Jesum [(I Cor. IV)] .
« Vester, inquit, particeps in tribulatione, » Magna
cordis mansueti et humilis congratulatio. Exsortem
tribulationis, sive tribulationum justorum, quoniam
multae sunt, aliquis illum existimaret, pro eo
quod de illo in Evangelio sic scriptum est: « Conversus
Petrus vidit illum discipulum quem diligebat
Jesus sequentem, et dicit de eo: Domine, hic autem
quid? Dicit ei Jesus: Sic eum volo manere, donec
veniam, quid ad te? Tu me sequere [(Joan. XXI)] . »
Ac si diceret: Non eum per passionem martyrii volo
consummari, sed absque violentia persecutionis diem
exspectare novissimum, quando ipse veniens, eum
in aeternae beatitudinis mansione recipiam. Et quid

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.