PL 169, col. 855

Commentaria in Apocalypsim (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

ut jam dictum est, septem, id est omnes Ecclesiae
sunt. Quae videlicet candelabra recte aurea
videntur, quia sacra fides, ob quam vel ex qua hoc
habemus gentes, ut candelabra, id est Ecclesiae
simus, auro quod per ignem transit, assimilatur,
quemadmodum et Petrus apostolus loquitur: « Ut
probatio vestrae fidei multo pretiosior sit auro quod
per ignem probatur [(I Petr. II)] . »
Qualem illum vidit in medio candelabrorum talium,
candelabrorum aureorum? Ut audirent Marcion,
Cherintus et Ebion, caeterique Antichristi,
qui antiquae Christi gloriae derogabant, imo sciret
ipse certius Joannes, quale de Divinitate Christi
testimonium postmodum rogandus perhiberet, similem
vidit Filio hominis, vestitum podere, et praecinctum

ad mamillas zona aurea. In similitudine Filii
hominis, veritatem accipimus hominis, quemadmodum
et illic: « In similitudinem hominum factus est,
et habitu inventus ut homo [(Philip. II)] . » In vestitu
poderis, quae vestis est sacerdotalis, dignitatem vel
officium sacerdotii, quia sacerdos vel pontifex noster
ipse est, de quo Apostolus: « Habentes ergo,
inquit, pontificem magnum qui penetravit coelos,
Jesum Filium Dei, teneamus confessionem [(Hebr.
IV)] . » Et Petrus apostolus: « Eratis enim, inquit,
sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad pastorem
et episcopum animarum vestrarum [(II Petr.
II)] . » In eo quod praecinctus erat ad mamillas zona
aurea intelligimus auctoritatem regiam, de qua
Psalmista: « Dominus regnavit, decorem indutus

est, indutus est Dominus fortitudinem, et praecinxit
se virtute [(Psal. XCII)] . » Decorem et fortitudinem
quam indutus est, vel qua praecinxit se Dominus
regnans, regno peccati destructo et superata morte,
per zonam auream intelligimus, qua nunc videbatur
ad mamillas praecinctus. Cur enim ad mamillas,
quarum in medio locus est cordis, nisi ut talis praecinctura
significet, mamillarum scilicet et cordis,
statum naturae vitalis vel vitam continentis, quia
Christus jam Rex est immortalis. « Resurgens quippe
a mortuis jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur [(Rom. VI)] .
» Ecce jam haec tria demonstrata
sunt, scilicet, eum esse Filium hominis, id est
hominem esse sacerdotem, esse et regem; verum
haec caeteri evangelistae, Matthaeus, Marcus et Lucas,

jam sufficientibus scriptis testificati fuerant, et horum
testimonia supradicti haeretici audire non repugnabant.
Quamlibet enim Antichristi essent, Christum
hominem, sacerdotem quoque esse fatebantur
et regem. Unum est unde controversia suborta fuerat,
scilicet ejusdem hominis sacerdotis et regis Jesu
Christi altissima et antiquissima divinitas. Sequitur
ergo:
« Caput autem ejus et capilli erant candidi, tanquam
lana alba et tanquam nix. » Quidnam est Filii
hominis caput, nisi divinitas ejus? Hoc sciens et
sponsa in Canticis canticorum: « Caput, inquit,
ejus aurum optimum [(Cant. V)] . » Caput illud et capilli
capitis illius candidi, « tanquam iana alba et

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.