PL 169, col. 856

Commentaria in Apocalypsim (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

tanquam nix. » Dictum hoc de Filio hominis, Filio
Dei. Porro de antiquo dierum Patre ejus, Daniel
dicit: « Vestimentum ejus quasi nix candidum, capilli
capitis ejus quasi lana munda [(Daniel. V)] . »
Ergo et ille antiquus dierum, et hic Filius ejus Filius
hominis, qui apud eumdem Danielem, cum nubibus
coeli veniebat et usque illum antiquum dierum pervenit: 362
secundum caput, id est secundum divinitatem
unius ejusdemque antiquitatis sunt. Nam
hujus atque illius capilli capitis aeque candidi sunt.
Uterque per candorem capitis senex ostenditur,
nulla distantia, quia videlicet nec anno, nec mense,
nec die, nec hora, nec puncto, nec momento, sed
neque atomo filius iste junior est, illo tam sene
patre suo. Talem vidit in spiritu, qui in corpore

quoque sive corporaliter pulsatus, causa jam dicta
talem erat scripturus. Quomodo vel quali scripto?
« In principio erat Verbum et Verbum erat apud
Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio
apud Deum [(Joan. I)] . » Igitur Filius hominis, vestitus
podere, praecinctus ad mamillas zona aurea, caput
habens candidum, Christus Dei Filius est, homo
verus, Pontifex summus, Rex magnus, Deus antiquus
et verus. Conflabant suas interim blasphemias
saepe dicti Antichristi, ut negarent illum exstitisse
ante Mariam. At ille sibi providens, imo Ecclesiae
suae, in fide periclitanti consulens, jam Joanni huic
suum demonstrabat caput prae antiquitate candidum,
quod non solum ante Mariam, sive ante Abraham,
sed et ante Luciferum erat sine tempore genitum

ante tempora de Patre natum. Quid porro sunt capilli
prae antiquitate sic candidi, tanquam lana alba
et tanquam nix? Capilli, quia de capite procedunt,
et multi sunt, multa sunt verba Dei, quae de uno vel
per unum Verbum, quod erat in principio, processerunt.
Nam Verbum, Deus, in sua substantia, Verbum
unum et unum caput est, verba autem multa,
quae ad sanctos homines sive prophetas Deus locutus
est, quasi multi capilli unius capitis sunt. Quare
autem lanae isti capilli assimilantur? Videlicet, quomodo
ex lana in fusum transmissa, texendo fit vestis
aliqua, sic capillis istis, id est multiplicibus Dei
verbis, in linguam vocemque prophetarum transfusis,
scribendo contexta est sancta Scriptura. Et
quare non tanquam qualiscunque lana, sed tanquam,

inquit, alba, sive, ut in Daniele scriptum est, « lana
munda? » [(Daniel. VII.)] Videlicet, quia Verba illa
sancta sunt et munda, recta sunt et irreprehensibilia.
Unde et illud: « Eloquia Domini, eloquia casta [(Psal. XI)] .
» Item: « Lex Domini immaculata, » sive
irreprehensibilis, « convertens animas [(Psal. VIII)] . »
Convertens, inquam, animas, et lavans illas ab omnibus
peccatis. Idcirco addidit, et tanquam nix. Nix
namque aliquando emundationem significat. Unde
Propheta in psalmo: « Lavabis me et super nivem
dealbabor [(Psal. L)] . » Item in propheta: « Et si
fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur [(Isa. I)] .
» Illud tandem sciendum quia,
quisquis coram isto cano capite assurgit et candidis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.