PL 17, col. 1058

Acta S. Sebastiani (Auctor incertus), J. P. Migne · De vitiorum virtutumque conflictu (Auctor incertus), J. P. Migne

90.
Post aliquantos autem annos pax Ecclesiae est
reddita: quae statim ut Ecclesia gloriam pacis accepit,
domum suam fecit ecclesiam. Cui omnes
suas opes ad Christianorum requiem relinquens, fecit
ipsam Ecclesiam haeredem in Christo, qui cum Deo
Patre et Spiritu sancto aequalis vivit et regnat in
unitate virtutis in saecula saeculorum. Amen.

timorem, inanis gloria; contra veram religionem,
simulatio; contra submissionem, elatio; contra fraternam
dilectionem, invidia; contra charitatem,
odium; contra libertatem justae correctionis, detractio;
contra patientiam, ira; contra mansuetudinem,
asperitas; contra humilem dilectionem, tumor;
contra spiritale gaudium, saeculi tristitia; contra
virtutis exercitium, torpor vel ignavia; contra firmam
stabilitatem, inquieta vagatio; contra fiduciam
spei, desperatio; contra mundi contemptum, cupiditas;
contra Dei amorem, amor proprius; contra
simplicitatem, furtum et fraus, contra veritatem,
fallacia atque mendacium; contra puram frugalitatem
ac parcimoniam, ventris ingluvies; contra
moderatum moerorem, inepta laetitia; contra discretam

taciturnitatem, multiloquium; contra illibatam
castitatem, carnis immunditia atque luxuria; contra
cordis munditiam, spiritalis fornicatio; contra amorem
patriae coelestis, appetitus hujus saeculi opponens,
semet emergit; haec (inquam) cum virtutibus
obsistere conantur, quid aliud nobis insinuant, quam
quod crudelis adversus conglobatas virtutum acies
pie viventium persecutio desaeviat? O quam durus,
o quam amarus est congressus superbiae, quae angelos
de coelo ejecit, hominem paradiso eliminavit [(Gene. III)] ,
cujus exercitus atque armorum conflictus
vitia sunt, quae breviter comprehensa tetigimus. Sed
videamus quemadmodum castra coeli et inferni dimicent,
arma Christi et diaboli decertent.
CAPUT II. Primum superbia tibi dicit,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.