PL 17, col. 1059
De vitiorum virtutumque conflictu (Auctor incertus), J. P. Migne
Certe multis, immo pene omnibus: Melior es,
verbo, scientia, honoribus et divitiis, et cuncta tibi
carnalia et spiritalia suppetunt charismata: cunctos
ergo despice, omnibus temetipsum superiorem
ostende.
Humilitas ex adverso respondet:
Memento quia terra es [(Genes. III)] , quia putredo
et vermis es [(Job. XXV)] , quia et si aliquid es, nisi tantum
te humilies, quantum magnus es, perdis omnino
quod es [(Eccli. III)] . Numquid tu altior quam primus
angelus [(Ezec. XXVIII)] ? Numquid tu splendidior in
terra, quam Lucifer in coelo [(Isai. XIV)] ? Quod si ille
de tanta sublimitate per superbiam cecidit, quomodo
tu ad coelestem celsitudinem superbiendo de
imis conscendes? Qui quamdiu hic vivis, ea conditione
teneris, de qua per Sapientem dicitur: Corruptibile
enim corpus aggravat animam, et onerat
terrena inhabitatio mentem multa cogitantem [(Sap. IX)] .
Quam densissimis putamus in terra superbiae
tenebris lutum nostrum involvi [(Isai. LXIV)] ,
si potuit in coelo stella, quae mane oriebatur, lucis
suae globos amittere [(Isai. XIV)] ? Audi ergo potius lucem
veritatis dicentem: Qui sequitur me, non ambulat
in tenebris, sed habebit lumen vitae [(Joan. VIII)] .
In quo autem ipsa esset sequenda, alibi praemonuit,
dicens: Discite a me, quia mitis sum, et humilis
corde, et invenietis requiem animabus vestris [(Matth. XI)] .
Audi, tumor superbiae: audi adhuc dicentem
humilitatis magistrum: Omnis qui se exaltat,
humiliabitur: et qui se humiliat, exaltabitur [(Luc. XIV)] ;
et iterum: Super quem requiescit spiritus
meus, nisi super humilem et quietum et trementem
sermones meos [(Isai. LXVI)] ? Audi quid etiam
de illa veritatis luce dicat Apostolus, qui te ad eam
sectandam invitat. Ait enim: Qui cum in forma Dei
esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem
Deo: sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens,
in similitudinem hominum factus, et specie
repertus ut homo. Humiliavit semetipsum, factus
obediens usque ad mortem, mortem autem crucis [(Philip. II)] .
Si igitur tanta humilitate se deprimit
divina majestas, superbire in aliquo non debet humana
infirmitas.
CAPUT III. Inanis gloria dicit:
Age bonum quod vales: ostende cunctis bonum
quod agis ut bonus a cunctis dicaris, ut sanctus ac
venerabilis ab omnibus praediceris, ut tamquam Dei
electus noscaris: ut nemo te contemnat, nemo te
despiciat: sed universi debitum tibi honorem persolvant.
Timor Domini respondet:
Si boni aliquid agis, non pro transitoriis, sed pro
aeternis id honoribus age. Occulta quod agis, in
quantum vales: quod si ex toto non vales, sit in
animo occultandi voluntas, et tunc non tibi imputabitur