PL 17, col. 1060

De vitiorum virtutumque conflictu (Auctor incertus), J. P. Migne

de ostentatione ulla iniquitas. Nam crimen
esse non poterit, aliquando manifestari quod semper
vis celatum haberi. Sic denique duas Redemptoris
sententias sibi quasi contrarias videberis
adimplesse, quibus dicitur: Faciente te eleemosynam,
nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua:
sed sit eleemosyna tua in absconditio: et Pater
tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi [(Matt. VI)] ;
et: Videant vestra bona opera, et glorificent Patrem
vestrum qui in coelis est [(Matt. V)] . Cave prorsus
ne tibi sententia illa conveniat, qua de hyprocritis
dicitur: Omnia opera sua faciunt ut beatificentur
ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt
mercedem suam [(Matt. XXIII)] : hoc est, laudes tantum
ab hominibus quas amaverunt. Attende ergo

tibi in omnibus quae agis, ne cenodoxiae elatione
pulsatus, cum his qui etiam de miraculorum signis
gloriabantur, audias: Videbam Satanam sicut fulgur
de coelo cadentem [(Luc. X)] : sed time, nam
scriptum est: Timor Domini gloria, et gloriatio,
laetitia et corona exsultationis. Timor Domini delectabit
cor, et dabit laetitiam et gaudium, et longitudinem
dierum. Timenti Dominum bene erit in
extremis: et in die defunctionis suae benedicetur [(Eccl. I)] .
Et infra: Radix sapientiae timere Dominum,
et rami illius longitudo dierum [(Ibid.)] .
CAPUT IV. Simulatio suggerit:
Quia in abscondito nihil boni facis, ne a cunctis
cognitus detesteris, finge te foris, quod intus esse

non appetis.
Religio ex adverso respondet: Nequaquam omnino id agas, sed magis satage
bonus fieri, quod non es. Nam probum ostendere te
hominibus quod non es, quid aliud quam damnatio
est? Memor esto utique quod dicitur: Vae vobis,
Scribae et Pharisaei hypocritae, qui mundatis quod
deforis est calicis et paropsidis, intus autem pleni
estis rapina et immunditia. Pharisaee caece, munda
prius quod intus est calicis et paropsidis, ut fiat et
id quod deforis est mundum [(Matt. XXIII)] . Itemque
illud quod inculcando repetitur: Vae vobis, Scribae et
Pharisaei hypocritae, quia similes estis sepulcris dealbatis,
quae foris quidem apparent hominibus speciosa,
intus vero plena sunt ossibus mortuorum, et

omni spurcitia: sic et vos foris quidem paretis hominibus
justi, intus autem pleni estis hypocrisi
et iniquitate [(Ibid.)] . Necnon et illud quod de talibus
scriptum legitur: Veniunt ad vos in vestimentis
ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces [(Matt. VII)] .
CAPUT V. Elatio objicit:
Qualis es tu, ut prioribus obtemperes, deterioribus
famulatum exhibeas? Te magis quam illos decet
imperare: nam illi nec ingenio, nec industria, aut
viribus tibi coaequari possunt. Obtempera igitur
imperio Dei, et non sit tibi ulterius cura de
aliquo.
Beata autem submissio respondet: Si Dei recte obtemperandum est imperio, humano
subdi necesse est magisterio. Christus namque Dominus
dicit: Qui vos audit, me audit: et qui vos
spernit, me spernit: qui autem me spernit, spernit
eum qui me misit [(Luc. X)] . Verum ita fieri (inquies)
oportet, sed si talis qui imperat esset, qualis esse
deberet per quem Deus imperet, cum vero talis non
sit, igitur non debetur ei obedientia. Caeterum Apostolus
econtra ait: Non est potestas, nisi a Deo; quae
autem sunt, a Deo ordinatae sunt. Itaque qui resistit
potestati, Dei ordinationi resistit [(Rom. XIII)] . Quare
cum ordinatio haec divino sit jure constituta, non
est humanis obscuranda commentis. Quales ergo
esse debeant hi qui imperant, non est a subditis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.