PL 17, col. 1061
De vitiorum virtutumque conflictu (Auctor incertus), J. P. Migne
discutiendum. Sequitur enim idem Apostolus: Qui
autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt [(Ibid.)] .
Et quidem primis Ecclesiae [(Matt. XX)] pastoribus
ipse Dominus dicit: Scitis quia reges gentium
dominantur eorum, et qui potestatem exercent
inter eos, benefici vocantur: vos autem non sic,
sed qui in vobis est major, erit omnium servus:
sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare,
et animam suam dare pro multis in redemptionem [(Luc. XXII)] .
Denique quia non omnes tales
futuros esse expressit, ideo subjectorum omnium
personas in discipulis assumens, praemonuit dicens:
Super cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei:
omnia quaecumque dixerint vobis, servate et
facite: quae autem faciunt nolite facere. Imponunt
enim in humeros hominum onera gravia, et importabilia,
digito autem suo nolunt ea movere [(Matt. XXIII)] .
CAPUT VI. Item invidia dicit:
In quo illo vel isto minor es? cur ergo eis vel
aequalis vel superior non es? Quanta vales quae ipsi
non valent? Non ergo tibi aut superiores, aut etiam
aequales esse debent.
Verum dilectio fraterna respondet: Si caeteros, o homo, virtutibus antecellere te
existimas, tutius in infimo, quam in summo loco
temetipsum servabis. Semper enim de alto pejor fit
ruina. Quod si tibi, ut asseris, quidam superiores,
alii aequales sunt, quid te laedit? quid te nocet? Cave
prorsus, ne dum aliis locum celsitudinis invides,
illum imiteris, de quo scriptum est: Invidia diaboli
mors introivit in orbem terrarum [(Sap. II)] . Imitantur
autem illum qui ex parte ejus sunt.
CAPUT VII. Odium dicit:
Absit ut tu illum diligas, quem in omnibus contrarium
habes, qui tibi derogat, qui tibi insultat, qui
te injuriis exacerbat, qui tibi peccata tua improperat,
qui te dictis, operibus atque honoribus semper
praeire festinat. Nisi enim tibi invideret, nequaquam
se tibi ita praeferret.
Sed sincera charitas respondet:
Numquid quia haec quae narras, odio habenda