PL 17, col. 1064
De vitiorum virtutumque conflictu (Auctor incertus), J. P. Migne
aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum
ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo, et
tunc veniens offeres munus tuum (Ibid). Ac si aperte
diceretur: Nec in corde tacitam precem effundas,
nisi prius offensum proximum satisfaciendo ad lenitatis
mansuetudinem perducas. Munus enim nostrum,
est oratio nostra: altare vero nostrum est
cor. Ille autem qui hoc facere (quotiens inter duos
ira sine causa fuerit excitata) studuerit, praemissam
damnationem nequaquam incurret. Sed sunt multi,
qui petenti sibi veniam delicta non remittunt. Contra
quos illa Domini sententia venit, qua dicitur: Si
non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus
vestris, nec Pater vester coelestis remittet vobis
peccata vestra [(Matt. XVIII)] . Plura sunt, inquis, quae
in me commisit, me saepius offendit; et quia sine
causa plurimis juvenior lacessit injuriis, tot ei
remittere culpas mihi non convenit. Ad haec non
ego, sed Dominus respondet. Nam cum Petrus ad
eum diceret: Quoties peccabit in me frater meus, et
dimittam illi? usque septies? Et Dominus ad eum:
Non dico tibi usque septies, sed usque septuagies
septies [(Ibid.)] . Quam multi autem sunt qui suas injurias,
tarde relaxant, Dei vero citius indulgent?
fitque nonnumquam, ut occasione Domini injurias
vindicandi, suas ulciscantur irati. Quid denique de
illis dicendum est, qui adeo iracundiae obcaecantur
fervore, ut usque ad verba prorumpant maledictionis,
nisi quod Apostolus ait: Neque maledici
neque rapaces regnum Dei possidebunt [(1 Cor. VI)] ?
Quod Jacobus quoque apostolus exaggerando detestatur,
dicens: Linguam nullus hominum domare potest:
inquietum malum, plena veneno mortifero. In
ipsa benedicimus Deum et Patrem: et in ipsa maledicimus
homines, qui ad imaginem et similitudinem
Dei facti sunt. Ex eodem ore procedit benedictio et
maledictio. Non oportet, fratres mei, haec ita fieri.
Numquid fons de eodem foramine emanat dulce et
amarum [(Jacob. III)] ? Hac de causa alibi etiam
dicitur: Mors et vita in manu linguae [(Prov. XVIII)] .
CAPUT X. Asperitas dicit:
Numquidnam stultis hominibus istis, et insensatis
perinde ac brutis animalibus lenia verba, et
non potius asperrima, dum delinquunt, objicienda
sunt, ut dignitatem tuam revereri discant?
Sed mansuetudo respondet:
Non tua in hujusmodi persuasio, sed apostoli
Pauli sequenda est praeceptio, qui de hoc dilectum
discipulum admonuit, dicens: Seniorem ne increpaveris,
sed exhortare ut patrem, juniores ut fratres,
anus ut matres, adolescentulas ut sorores in
omni castitate [(I Tim. V)] . Et rursum: Servum, inquit,
Domini non oportet litigare, sed mansuetum
esse ad omnes, aptum ad docendum, patientem,
modeste corrigentem eos qui diversa sentiunt [(II Tim. II)] .
Rursumque: Argue, hortare, increpa
in omni longanimitate et doctrina [(II Tim. IV)] . Quod
videlicet asperitatis malum perniciosum est, subditis