PL 17, col. 1063

De vitiorum virtutumque conflictu (Auctor incertus), J. P. Migne

cernit. Et quia nonnumquam delinquentium errata,
ut aptiori tempore corrigantur, silentio tegenda
sunt, propterea subjungitur: Haec fecisti, et tacuit (Ibid).
Denique ne ex hoc discreto silentio detractores
sibi applauderent, qui dum semper occulte derogare
malunt, numquam in apertam correptionem
prosiliunt, adhuc subinfertur: Existimasti iniquitatem
quod ero tui similis (Ibid). Ac si diceret: Iniquitas
est cogitare, ut detractori similis appaream,
sed ad tempus reticens, locum correptioni aptum
exspecto. Unde et protinus subdit: Arguam te, et
statuam contra faciem tuam peccata tua [(Ibid.)] ,
veluti diceret: Non in occulto, ut est tua consuetudo,
sed in aperto, ut est mea sollicitudo, aptum
corripiendi tempus exspectans, peccatorem arguam,

et ejus delicta contra faciem illius statuam. At inquis:
Non odi, sed amo quem ita in abscondito
dijudicans reprehendo. Sed respondet: Immo magis
hunc odis, et non diligis: unde detrahis, et non
corripis. Quam sit autem detestanda detractio proximi,
plerisque in locis eloquia divina testantur.
Unde est illud: Detrahentem adversus proximum
suum occulte, hunc persequebar [(Psal. C)] ; et illud:
Qui detrahit fratri, detrahit et legi [(Jacob. IV)] ; nec
non et illud apostoli Pauli: Quod si invicem mordetis
et comeditis, videte ne ab invicem consumamini [(Galat.)] .
CAPUT IX. Ira dicit:
Quae contra te aguntur, talia sunt, ut aequanimiter

profecto ferri non possint, immo patienter haec
tolerare peccatum est: et si non eis cum magna
exasperatione resistitur, contra te deinceps sine
mensura cumulabuntur.
Patientia respondet: Si passio Redemptoris ad memoriam reducatur,
nihil tam durum, quod non aequo animo toleretur.
Christus namque (ut ait Petrus) passus est pro nobis
relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia
ejus [(I Pet. II)] . Ipse etiam Dominus nobis dixit: Si
patrem familias Beelzebub vocaverunt, quanto magis
domesticos ejus [(Matt. X)] ? Et alio in loco: Si
me persecuti sunt, et vos persequentur [(Joan. XV)] .
Sed quanta sunt in comparatione passionum illius,
quae patimur? Ille enim opprobria, irrisiones, contumelias,

alapas, sputa, flagella, spineam coronam,
crucemque sustinuit [(Joan. XVIII, XIX)] ; et nos miseri
(ad nostram dico confusionem) uno sermone fatigamur,
uno verbo dejicimur: nec perpendimus id
quod dicitur: Si commortui sumus, et convivemus:
si sustinemus, et conregnabimus [(II Tim. II)] .
Quapropter retundendi sunt irae stimuli, et ejus
metuenda damnatio est. Unde scriptum legimus:
Quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio:
qui autem dixerit fratri suo raca, reus erit
concilio: qui autem dixerit fatue, reus erit gehennae
ignis [(Matt. V)] . Ibi tamen innuitur remedium,
cum subinfertur: Si offers munus tuum ad
altare, et ibi recordatus fueris quod frater tuus habet

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.