PL 17, col. 1068

De vitiorum virtutumque conflictu (Auctor incertus), J. P. Migne

semper bibens, et semper sitiens, numquam desiderium
suum implens, quam sit detestanda, Paulus
apostolus indicat, dicens: Et avaritia, quae est
simulacrorum servitus [(Coloss. III)] . Quae quam sit
animae noxia, salutique contraria, idem apostolus
exponens ait: Qui volunt divites fieri, incidunt in
tentationem et laqueum, et desideria multa inutilia
et nocua, quae demergunt homines in exitium et
interitum [(I Tim. VI.)] . Quam sit vero detestandus avarus,
ipse Sapiens denuntiat cum dicit: Avaro quidem
nihil iniquius [(Eccl. X)] Quam sit item noxia
divitiarum accumulatio, acervatioque, sanctus Jacobus
aperit, dicens: Agite nunc, divites, plorate,
ululantes in miseriis vestris quae advenient vobis.
Divitiae vestrae putrefactae sunt, et vestimenta vestra

a tineis comesta sunt. Aurum et argentum vestrum
aeruginem traxit, et aerugo eorum in testimonium
vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut
ignis [(Jacob. V)] . Sed nec Redemptor noster praeterire
silentio voluit hujus execrabilis cupiditatis malum,
quod quam sit exitiale, explicat dum ait: Quam
difficile qui pecunias habent, in regnum Dei introibunt [(Marc. X)] .
Et alibi: Facilius est camelum per
foramen acus transire, quam divitem intrare in
regnum coelorum [(Matth. XIX)] . Si igitur saecularium
rerum cupiditas adeo periculosa proponitur omnibus,
quanto magis illis qui de sorte Domini sunt, qui
saeculo renuntiarunt, qui habitu et conversatione
jam saeculares esse desierunt, exitialis erit? Huc
specialiter Redemptoris tendunt verba, ut perniciosus

destruatur avaritiae morbus, quibus ait: Nolite
solliciti esse animae vestrae quid manducetis, neque
corpori quid induamini. Haec enim omnia gentes
mundi quaerunt [(Luc. XII)] : et alibi subjungit: Quaerite
autem primum regnum Dei, et justitiam ejus:
et haec omnia adjicientur vobis [(Matth. VI)] . O quam
beata, o quam secura, o quam amplectenda sententia.
Nullus enim in hac vita ita securus est, ut ille
qui nihil praeter Christum appetens, ipsum possidet.
Cuncta namque quae homini necessaria aestimantur,
sub hac possessione ipse probatur habere,
sicut Paulus ditissimus pauper dicebat: Tamquam
nihil habentes, et omnia possidentes [(II Cor. VI)] .
Omnia, inquit, hoc est non superflua utique, sed
vitae humanae necessaria, ipso confirmante ac explicante

alibi, dum dicit: Habentes alimenta, et quibus
tegamur, his contenti simus [(I Tim. VI)] . Sed forte dices:
Ideo iis qui in sortem Domini vocati sunt, plura
habere contingit, ut melius ab ipsis quam a popularibus,
erogentur Christi pauperibus. Et iis ego
consentio, sed praelatis, non autem subjectis, quos
maxime illud mulieris Lot exemplum docuit, quae
dum post tergum a Sodomis exiens respexit, in statuam
salis conversa, spiritum efflavit [(Genes. XIX)] .
Unde et Christus tale quid praecavendum denuntiat,
dicens: Nemo mittens manum suam ad aratrum,
et respiciens retro, aptus est regno Dei [(Luc.
IX)] . Hinc Petrus ait: Melius erat illis non cognoscere
viam justitiae, quam post agnitionem retrorsum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.