PL 17, col. 1069
De vitiorum virtutumque conflictu (Auctor incertus), J. P. Migne
converti ab eo quod traditum est illis sancto
mandato [(II Pet. II)] . Contingit enim eis illud veri proverbii:
Canis reversus ad vomitum suum, et sus
lota in volutabro luti [(Prov. XXVI)] . Qui nimirum
avaritiae morbus nunquam melius compescitur, nisi
cum dies mortis sine intermissione meditatur, cum
qualis post modicum in sepulcro futurus sit homo
considerat. Hoc certe fixum manebat in illius memoria,
qui dicebat: Homo putredo, et filius hominis
vermis [(Job. XXV)] . Haec ab illius corde non recedebant,
qui docebat: In omnibus sermonibus tuis
memorare novissima tua, et in saeculum non peccabis [(Eccl. VII)] .
Quid tunc rogo, quid tunc divitiae
conservatae proderunt [(Ibid., V)] ? Audi quid sanctus
Job de iis dicat: Nudus egressus sum de utero matris
meae, nudus et revertar illuc [(Job. I)] . Audi quid
et Apostolus: Nihil intulimus in hunc mundum, sed
nec auferre quid possumus [(I Tim. VI)] .
CAPUT XVII. Amor sui dicit:
Si ea quae possides, indigentibus tribuis unde te
tibique subjectos, absque penuria vel cum dignitate
alere valebis?
Sed amor Dei respondet:
Si apostoli modum in hac parte tenueris, utrumque
perficere valebis. Hinc enim idem ipse ad Corinthios
ait: Si voluntas voluntas prompta est, secundum id
quod habet, accepta est, non secundum id quod non
habet. Non enim ut aliis sit remissio, vobis autem
tribulatio, sed ex aequalitate. In praesenti tempore
vestra abundantia illorum inopiam suppleat, ut et
illorum abundantia vestrae inopiae sit supplementum,
ut fiat aequalitas [(II Cor. VIII)] , sicut scriptum
est: Qui multum, non abundavit, et qui modicum,
non minoravit [(Exod. XVI)] . Hinc et Tobias justus
prolem dilectam admonet, dicens: Quemadmodum
tibi fuerit, secundum multitudinem fac ex eis eleemosynam:
si paucum tibi fuerit, juxta paucum ne
timeas facere eleemosynam [(Tob. IV)] . Hinc quoque
incarnata veritas docet: Verumtamen quod superest,
date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt
vobis [(Luc. II)] . Audi quoque quod scriptum est:
Judicium sine misericordia illi qui non fecerit misericordiam [(Jacob. II)] .
Quo contra propheta admonet,
dicens: Frange esurienti panem tuum, et pauperes
sine tecto induc in domum tuam: si videris
nudum, operi eum, et a domesticis seminis tui ne
despexeris [(Isai. LVIII)] . Memento quid purpurato
diviti contigerit: qui non ideo damnatus est quod
aliena tulerit, sed quod egenti pauperi sua non tribuerit:
et in inferno positus ad petenda minima
pervenerit, qui hic parva negavit [(Luc. XVI)] . Quid
etiam ad sinistram positis judex coeli dicturus sit,
attende: Ite, inquit, maledicti, in ignem aeternum,
qui paratus est diabolo et angelis ejus. Esurivi
enim, et non dedistis mihi manducare [(Matth. XXV)] ,
et caetera, quae ibi terribiliter enumerantur.
CAPUT XVIII. Furtum et fraus, quamquam diversum gradum habeant locutionis, unum est tamen quod dicunt. Furtum enim dicit: