PL 17, col. 1070
De vitiorum virtutumque conflictu (Auctor incertus), J. P. Migne
Si aliena non tollis, ex proprio vel dives vel sufficiens
esse non vales.
Fraus vero dicit:
Si cuncta quae tibi sunt commissa, illibata consignes,
et nec modicum quidem tibi reservandum
existimes, unde vel propriis utilitatibus consules,
vel amicis et domesticis placebis?
Sed simplicitas ad utrumque respondet:
Melius est pauperem esse et indigere, nullique ex
dato placere, quam aliquem furto laedere vel fraude.
Qui enim aliena quolibet modo injuste praeripit,
ipse sibi regni coelestis aditum claudit. Unde Paulus
praedicator egregius quosdam redarguit, dicens:
Sed vos injuriam facitis et fraudatis: et hoc fratribus.
An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt [(I Cor. VI)] ?
Atque inter caetera subjungit:
Neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque
maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt [(Ibid.)] .
Furtum igitur et fraus a Dei regno hominem
excludunt, idcirco vitanda sunt prorsus.
CAPUT XIX. Fallacia atque mendacium et ipsa unum dicunt. Nam fallacia fit ingenio, mendacium autem simplici verbo. Fallacia ergo dicit:
Ut ex multis unum proferamus exemplum, cum
in non dando aliquem illudere quaeris, in petendo
moras innectas, jam habeo inquiens quod tibi tribuere
possum: celans utique in corde quod habes,
vel ut tibi conserves, vel ut alii, si voluntas inest,
tribuas.
Mendacium dicit:
Omnino quod postulas non habeo (licet illud habeat).
Non ergo artificioso ingenio sicut fallacia, sed
simplici negationis verbo mendacium poscentem
frustratur.
Sed veritas ad utrumque respondet:
Nec artificioso ingenio, nec simplici verbo oportet
decipere quemquam, quia quolibet artis modo
mentiatur quis, peccat; scriptum est enim: Os quod
mentitur, occidit animam [(Sap.)] . Insuper dicitur:
Et omnibus mendacibus pars illorum erit in stagno
ignis ardentis et sulphuris, quod est mors secunda [(Apoc. XXI)] .
CAPUT XX. Ventris ingluvies dicit:
Ad esum Deus munda omnia condidit, et qui saturari
cibo respuit, quid aliud quam muneri concesso
contradicit?
Sed pura fragilitas et simplex parcimonia respondet:
Unum horum quae dicis, verum est. Nam ne homo
fame periret, omnia Deus ad esum munda creavit:
sed ne comedendi mensuram excederet, abstinentiam
imperavit [(Gen. I)] . Nam inter caetera sua mala
saturitate Sodoma periit, Domino attestante, qui de
Hierusalem per prophetam loquitur, dicens: Haec
iniquitas Sodomorum sororis tuae, superbia in saturitate
panum [(Ezech. XVI)] . Quapropter sicut aeger ad