PL 17, col. 1071
De vitiorum virtutumque conflictu (Auctor incertus), J. P. Migne
medicinam, sic ad sumendas dapes quisque debet
accedere, non voluptatem in illis appetens, sed necessitati
satisfaciens. Hinc veritas per Evangelium
monuit: Attendite, inquit, vobis ne forte graventur
corda vestra in crapula et ebrietate [(Luc. XXI)] .
Econtra vero de insatiabili aliquorum voracitate
Apostolus dicit: Multi enim ambulant, quos saepe
dicebam vobis, nunc vero et flens dico, inimicos
crucis Christi, quorum finis interitus, quorum Deus
venter est, et gloria in pudendis ipsorum qui terrena
sapiunt [(Philip. III)] ; et alibi: Esca ventri, et
venter escis: Deus autem et hunc, et has destruet [(I Cor. VI)] .
Denique hanc labem ventrisque ingluviem
ille plene eludit, qui in sumendis dapibus non
solum parcimoniam custodit, hoc est, refectionem
semper esuriens consummat, verum etiam accuratiores
simul et suaviores epulas, excepta corporis
necessitate et hospitum susceptione, contemnit.
CAPUT XXI. Inepta laetitia dicit:
Ut quid animi gaudium intus abscondis? Egredere
in publicum laetus: dic aliquid foris unde vel
tu vel proximi rideant: fac eos laetos tua laetitia.
Sed sapiens gaudium, moderatusque moeror respondet.
Unde tibi tanta contingit laetitia? Numquidnam
diabolum vicisti? Numquidnam poenas inferni evasisti?
Numquidnam de exilio ad patriam pervenisti?
Numquidnam de tua electione securitatem
aliquam accepisti? An forte in oblivionem tibi venit
quod Dominus dicit: Mundus gaudebit, vos vero
constristabimini, sed tristitia vestra vertetur in
gaudium [(Joan. XVI)] ? An forte animo excidit quod
idem alibi dicit: Vae vobis qui ridetis nunc, quia
lugebitis et flebitis [(Luc. VI)] ? Et quod per sanctum
Salomonem dicitur: Risus dolore miscebitur,
extrema autem gaudii in luctum vadunt [(Prov. XIV)] ?
Et econtra quod per Evangelium docetur: Beati
qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur [(Matth. V)] ?
Rursumque quod per Salomonem dicitur: Quoniam
justi et sapientes, et opera eorum in manu Dei: et
nescit homo utrum amore vel odio dignus sit, sed
omnia in futurum reservantur incerta [(Eccl. IX)] .
Comprime ergo inanem laetitiam, quia necdum evasisti
poenalem aerumnam. Nonne apud homines insanus
is aestimatur, qui carceralibus tenebris gaudere
conatur reclusus?
CAPUT XXII. Multiloquium dicit:
Non ille reus habebitur criminis, qui plura quidem,
sed bona loquitur: sed ille qui, licet pauca,
mala tamen dicere probatur.
Cui prudens taciturnitas respondet:
Verum est quod dicis: sed dum multa bona proferri
videntur, saepe contingit, ut a bonis inchoata
locutio ad aliquod pravum derivetur, hoc ipsum
sancta Scriptura pronuntiante: Quia ex multiloquio
non fugies peccatum: parcens autem labiis intelligens
eris [(Prov. X)] . Et si forte inter multa verba
declinantur crimina, sed numquid declinari possunt