PL 17, col. 1072
De vitiorum virtutumque conflictu (Auctor incertus), J. P. Migne
inutilia atque otiosa, de quibus utique ratio in futuro
erit reddenda [(Matth. XII)] ? Tenendus est ergo
modus in loquendo [(Ivo, par. XI, cap. 55)] , et ipsis
nonnumquam utilibus verbis parcendum, sicut Psalmista
sanctus legitur fecisse. Dicit enim: Obmutui,
et humiliatus sum, et silui a bonis [(Psal. XXXVIII)] .
CAPUT XXIII. Luxuria dicit:
In voluptate cur te modo non dilatas, cum quid
te sequetur ignores? Acceptum tempus in tuis desideriis
perdere non debes, quia quam citius pertranseat
nescis. Si enim Deus in voluptate carnis
hominem misceri noluisset, in ipso humani generis
exordio masculum et feminam profecto non fecisset.
Sed illibata castitas respondet:
Nolo ignorare te quid post hanc vitam recipies,
praemium enim, vel poena te manent. Nam si pie
casteque vixeris, sine fine in alia gaudebis vita: si
vero impiam ac luxuriosam egeris vitam hanc, aeternis
incendiis contorqueberis in alia. Inde ergo eo
castius ac purius vivere debes, quo citius tempus
acceptum pertranseat, ignorare te dicis. Quod vero
in exordio generis humani ad hoc masculum et feminam
Deum procreasse profiteris [(Gen. I)] , ut
mutuis se amplexibus misceri debeant, omnino verum
dicis in aliquibus: sed postquam humanum
genus tam longe lateque propagatum est, nubendi
licentia quibusdam relinquitur, hoc est, qui virginitatem
vel castimoniam vidualem nequaquam professi
sunt: quibusdam vero interdicitur, id est, qui
virgines vel continentes esse decreverunt. Fornicatio
vero nulli impune conceditur. Non attendis
forte, aut contemnendum putas quod Apostolus
lubricis dicit: Fugite fornicationem? Omne enim
peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus
est: qui autem fornicatur, in corpus suum peccat [(I Cor. VI)] .
Quod si hoc parvipendendum existimas,
audi unde postea in sempiternum deplores et gemas.
Neque fornicarii (inquit idem Apostolus), neque
adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores,
regnum Dei possidebunt [(Ibid.)] . O quam
momentanea est carnis delectatio, quam labilis concubitus
hora, qua perditur vita aeterna. Quod, rogo,
emolumentum affert corpori, quodve tribuit lucrum,
id quod tam cito animam ducit ad tartarum?
CAPUT XXIV. Spiritalis fornicatio dicit:
Numquid damnandum aliquid agit is, qui in corde
libidini consentit, et ad opus concupitae libidinis
non pertransit? Certe non: quia peccatum, ut
scribit Apostolus quod, consummatum fuerit, generat
mortem [(Jacob. I)] .
Sed munditia cordis respondet:
Omnino delinquit, qui cordis puritatem animique
castimoniam non custodit. Idcirco et omnis auctor
munditiae in Evangelio dicit: Qui viderit mulierem
ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in
corde suo [(Matth. V)] . Unde et per beatum Job dicitur:
Foedus posui cum oculis meis, ut non intelligam