PL 17, col. 1210

Hymni (Auctores incerti), J. P. Migne

Captis solebat piscibus
Patris senectam pascere,
Turbante dum natat salo
Immobili fide stetit.
Hamum profundo merserat,
Piscatus est verbum Dei,
Jactavit undis retia,
Vitam levavit omnium.
Piscis bonus pia est fides,
Mundi supernatans salum,
Subnixa Christi pectore
Sancto locuta Spiritu.
« In principio erat Verbum
Et Verbum erat apud Deum,
Et Deus erat Verbum,
Hoc erat in principio apud Deum
« Omnia per ipsum facta sunt; »
Sed ipse laude resonet
Et laureatus spiritu
Scriptis coronetur suis.
Commune multis passio,
Cruorque delictum lavans:
Hoc morte praestat martyrum
Quod fecit esse martyres.
Vinctus tamen ab impiis
Calente olivo dicitur
Tersisse mundi pulverem,
Stetisse victor aemuli.
Gloria tibi, Domine, etc.
De S. Agnete.
Agnis beatae virginis
Natalis est, quo spiritum
Coelo refudit debitum
Pio sacrata sanguine.
Matura martyrio fuit,
Matura nondum nuptiis,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.