PL 17, col. 205

Commentaria in Epistolam ad Corinthios Primam (Ambrosiaster), J. P. Migne

Christum ad praeparandum populum Dei, et muniendas
omnes Ecclesias, ad resistendum antichristo,
quos et persecutiones pati et occidi lectio Apocalysis
testatur. Horum ergo tempus suo tempori comparavit
Apostolus dicens: Quasi morti destinatos [(Apoc.
XI, 8 et seq.)]
, ad hoc enim venturi sunt, ut occidantur.
Quia spectaculum facti sumus huic mundo, et angelis
et hominibus. Quia erunt spectaculum et Enoch et
Elias usque adeo, ut corpora eorum in platea projiciantur
in conspectu totius populi infidelis; ita et
apostoli spectaculum facti sunt; quia publice ridebantur,
positi ad injuriam et mortem quam passi sunt.
Mundum autem, angelos et homines dixit; quia et angeli
mali sunt, dicente David in psalmo septuagesimo

septimo: Vexabat illos per angelos malos, et homines
mali et increduli; his apostolorum injuriae oblectamento
sunt. Mundus autem idcirco infidelitas
dicitur, quia visibilia sequitur.
[(Vers. 10.)] Nos stulti propter Christum. Verum est
quia amantes Christum, stulti sunt mundo. Vos autem
prudentes in Christo. Qui prudens in Christo judicatur
a perfidis, non recte asserit Christum. Denique
Marcion, quia negat Filium Dei, et incarnari
Deum potuisse, prudens est mundo, et Photinus, quia
non fatetur Christum per id quod natus est, Deum,
sapiens videtur mundanis.
Nos infirmi. Infirmi ideo, quia sine adulatione et
cum stultitia, sicut videtur mundanis, praedicantes
Christum injuriis subjiciebantur. Vos autem fortes.

Ideo fortes, quia sic profitebantur Christum, ne offenderent
homines, ut essent securi.
Vos nobiles. Qui enim Christum non fatetur, quia
Abrahae promissus est, et ab initio praedicatus, hic
nobilis contra Christum est; quia antiquitatem promissi
Christi aliis deputat. Nos vero ignobiles. Ignobilis
mundo est, qui Christum, quod mundus denegat,
ab initio profitetur. Haec igitur omnia supradicta,
quae negare videtur, confirmat, et quae quasi confirmare
videtur, negat. Irascentis enim verba sunt, qui
negando confitetur, et confitendo negat.
[(Vers. 11, 12.)] Usque ad hanc horam et esurimus, et
sitimus, et nudi sumus, et colaphizamur, et instabiles
sumus, et laboramus operantes manibus nostris. Libere
enim et juxta veram fidem sine aliqua adulatione

Christum praedicantes, et gesta pravae vitae arguentes,
gratiam apud homines non habebant, et colaphizabantur,
id est injuriis agebantur, et instabiles
erant; quia fugabantur, ne in loco diu manentes,
plures docerent. Ideo et manibus operabantur, quia
non solum gratiam apud homines non habebant; verum
etiam ab his accipere indignum erat, qui errori
studebant, sicut dicit in psalmo centesimo quadragesimo: Oleum autem peccatoris non impinguet caput
meum
[(Psal. CXL, 5)]
. Quia et libertatem arguendi amittit,
et peccat, qui ab eo accipit, qui ideo dat, ne corripiatur.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.