PL 17, col. 206
Commentaria in Epistolam ad Corinthios Primam (Ambrosiaster), J. P. Migne
[(Vers. 13.)] Maledicimur et benedicimus: male tractantes
enim se hortabantur ad bonum. Persecutionem
patimur et sustinemus; quia persequentibus se
non resistebant. Blasphemamur et obsecramus: blasphemantes
enim rogabant, ut permitterent sibi reddi
rationem.
126 Tamquam purgamenta hujus mundi facti sumus,
omnium peripsema usque modo. Non resistendo
ulli, neque vicem in malis reddendo, sed semper se
subjiciendo; ut per patientiam revocaret ad bonum,
contemptibilis et despectus fiebat. Usque modo, id est,
usque nunc etiam apud Corinthios, pro quibus haec,
quae supra memorat, mala passus est. Et quoniam
humilitatem suam nihil in his proficere videbat, queritur
dolore commotus tantam subjectionem et injurias
nullum fructum habere potuisse; sed et
quod deterius est, in pejus profecisse.
[(Vers. 14.)] Non ut confundam vos, haec scribo: hoc
est, non ut ruborem vobis faciam, haec scribo, sed
ut corrigatis. Sed quasi filios meos charissimos moneo.
Adhuc se supplicem facit, ne correpti, et ad iram
provocati, admonitiones ejus spernerent. Id agit ut
medicus salutaris, qui putamina abscindens, dolorem
illatum spe et blanditiis mitigat, ut aeger se curari
permittat.
[(Vers. 15.)] Si enim decem millia paedagogorum habueritis
in Christo, sed non multos patres. Nam in
Christo Jesu per Evangelium ego vos genui. His dictis
ostendit nullum posse eo affectu diligere illos, quo
ipse eos diligebat. Quis enim alienos filios suis praeponat
in amore? Ac per hoc monita ejus, qui et pro
his tanta mala passus est, non debere eos spernere.
[(Vers. 16.)] . Obsecro ergo vos, imitatores mei estote.
O benevolentiam sancti Apostoli, qui obsecrat
filios, ut imitentur patrem, hoc est, sponte rogat
aegros, ut recipiant medicinam! In his tamen
sui illos imitatores vult esse; ut sicut hic multa exitia
pro salute eorum ab incredulis passus est, et non
cessit, dummodo per dies et noctes evangelizaret illis
donum gratiae Dei; ita et illi manentes in fide
ejus et doctrina, non reciperent falsorum apostolorum
prava commenta, sed resisterent contemnentes
opprobria, aut detractiones, ut patri suo spiritali
inviolatum reservarent affectum.
[(Vers. 17.)] Ideo misi ad vos Timotheum, qui est
filius meus charissimus et fidelis in Domino. Hortatur
illos in hoc eodem Timotheo, quem ideo charissimum
et fidelem filium obtestatur in Domino, ut in
hoc discerent, quid pecarent; cum enim huic testimonium
perhibet, illos arguit.
Qui vos commonefaciat vias meas, quae sunt in
Christo Jesu, sicut ubique in omni Ecclesia doceo. Per
istum quem fidelem filium in Domino confirmat,
reverti illos vult ad regulam a se traditae veritatis;
ut commoniti verbis et exemplis operum ejus resipiscerent,
cognoscentes non perperam se fuisse ab