PL 17, col. 207

Commentaria in Epistolam ad Corinthios Primam (Ambrosiaster), J. P. Migne

Apostolo doctos, quando eadem tenere omnes Ecclesias
discerent.
[(Vers. 18.)] Tamquam non venturus essem ad vos, sic
inflati sunt quidam. Indignabantur quidam Corinthiorum,
quia non ibat ad illos, non desiderio, sed superbia,
quod quasi indignos illos haberet; cum magis
Apostolo hoc studium fuerit, ut de indignis faceret
dignos. Habebat ergo votum eundi, sed majora
erant, quae agebat.
[(Vers. 19.)] Veniam autem cito ad vos, si Dominus
permiserit. Post commonitionem promittit se ire ad
illos, sed si Dominus permitteret; ut quia plus scit
Deus quam homo, ideo si sciret operae pretium esse,
permitteret: et si non iret, Dominum non sivisse
ostenderet, causa utique indignitatis illorum.
Et recognoscam non sermonem illorum, qui inflati
sunt, sed virtutem. Confundit illos, quia cum oblique
conversarentur, indignabantur, quasi digni essent
ab Apostolo visitari.
[(Vers. 20.)] Nec enim in sermone est regnum Dei,
sed in virtute. Ut sicut regnum Dei non splendore
verborum commendatur, sed virtute signorum, ita
et hi non verbis nudis, sed virtute operum spiritualium
dignos se ostenderent ab Apostolo visitari.
[(Vers. 21.)] Quid vultis? In virga veniam ad vos,
an in charitate et spiritu mansuetudinis? Terroris
verba infert, ut pudorem passi, qui inflati erant,
humiliarentur; ut si vere Apostoli praesentiam desiderarent,
praepararent se ad excipiendum eum, id
est, abluerent se y ab omni macula criminis; ut veniens

ad illos, laetitiam haberet quasi cum filiis charissimis.
CAPUT V.
[(Vers. 1.)] Omnino auditur inter vos fornicatio, et talis
fornicatio, qualis nec inter gentes. Ut quam grave sit
istud 127 peccatum ostenderet, nec ab iis hoc dixit
admitti, qui Deum nesciunt; ut proinde qua poena hic
mulctandus esset ostenderet, qui sub aeterna et divina
justitia constitutus, tanti sceleris crimen admiserat.
Ita ut quis uxorem patris habeat. Praemissi criminis
prodidit genus; ut non solum illum aperte
reum mortis faceret, sed et adhaerentes illi non immunes
a crimine demonstraret, in quo enim difficile
peccatur, plus facit reum.

[(Vers. 2.)] Et vos inflati estis, et non magis luctum
habuistis. Superbiam illorum in tantum humiliat, ut
non querulos jam, sed magis supplices faciat. Erant
enim et ipsi participes, dum paterentur reum tam
ingentis facinoris secum incorreptum convenire;
ut omnes uno consilio abjicerent eum, si negaret
emendare se. Si autem quis potestatem non habet,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.