PL 17, col. 208
Commentaria in Epistolam ad Corinthios Primam (Ambrosiaster), J. P. Migne
quem sit reum, abjicere, aut probare non valet, immunis
est, et judicis non est sine accusatore damnare,
quia et Dominus Judam, cum fur esset, quia
non est accusatus, minime abjecit.
Ut tolleretur de medio vestrum, qui hoc opus fecit.
Cognito opere isto, pellendum illum fuisse de coetu
fraternitatis; omnes enim crimen ejus sciebant, et non
arguebant; publice enim novercam suam loco uxoris
habebat. In qua re neque testibus opus erat, neque
tergiversatione aliqua poterat tegi crimen.
[(Vers. 3-5,)] Ego quidem absens corpore, praesens
autem spiritu: id est, absens facie, praesens autem
auctoritate spiritus, qui nusquam abest. Jam judicavi
ut praesens, eum qui hoc admisit, in nomine Domini
nostri Jesu Christi congregatis vobis et meo spiritu,
cum virtute Domini nostri Jesu, tradere hunc
Satanae in interitum carnis. Quoniam omnis carnis
voluptas a diabolo est, ac per hoc cum huic voluptati
remittitur, traditur Satanae; caro enim hoc habet in
natura, ut intereat; anima ergo cum se jungit desiderio
ejus, infirmans spiritualem suum vigorem, simul
interitum patitur. Itaque si hic correptus stupri
admissi, erubesceret ejectum se, non interiret, poenitentia
subsequente. Non tantum omnium consensu
et praesentia; sed virtute Domini Jesu, id est
sententia cujus legatione fungebatur Apostolus, abjiciendum
illum de Ecclesia censuit. Cum ejicitur,
traditur Satanae in interitum carnis; et anima enim
et corpus intereunt, quando quae contra legem sunt,
fiunt: sed in hac aliter causa interitus carnis homini
deputatur. Quamquam enim omnia peccata carnalem
hominem praestent, hoc tamen specialiter
desiderium carnis est, quo cum corpore tradit gehennae;
quia victa anima, sordibus maculata anima,
libidine carnis fit caro; sicut et corpus recte gubernatum
spiritale appellatur. Animus tamen est, qui
aut victus illecebris, totum hominem carneum facit:
aut in vigore naturae suae manens, carni praestat, ut
spiritualis dicatur.
Ut spiritus salvus sit in die Domini Jesu Christi.
Tradit contaminatum supradictum Satanae, ut spiritus
salvus sit in hominibus Ecclesiae in die judicii;
nisi enim ejectus esset, non fieret salvus spiritus
Ecclesiae in die judicii. Deserebat enim omnes contaminationis
causa, ut in die Domini nudi ab Spiritu
sancto inventi, audirent a judice Domino: Recedite
a me, non novi vos [(Matth. VII, 23)] ; sicut dicit
ad Romanos: Si quis autem spiritum Christi non
habet, hic non est ejus. [(Rom. VIII, 9)]
; et in alia
epistola: Nolite contristare Spiritum sanctum Dei. [(Ephes. IV, 30)]
.
Si enim contristatur deserit, et non
erit salvus: non utique sibi, qui impassibilis est: