PL 17, col. 210

Commentaria in Epistolam ad Corinthios Primam (Ambrosiaster), J. P. Migne

Nec in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis
sinceritatis et veritatis. Hoc est, ut sinceritas mundam
vitam faciat, veritas autem omnem fraudem
excludat.
[(Vers. 9, 10)] . Scripsi vobis in epistola, ne commisceamini
fornicariis. Scripsisse se significat prius,
ubi commonet illos, ne jungerent se malae vitae hominibus.
Et quia non intellexisse forte ea quae scripserat,
videbantur; nunc in hac epistola quid scripserit,
interpretatur dicens: Non utique fornicariis
hujus mundi: sed a fratribus talibus scripsi recedendum.
Aut avaris, aut rapacibus, aut idolis servientibus;
alioquin debueratis de hoc mundo exisse. Igitur intellectum
eorum arguit, qui putabant forte quia ab incredulis,

fornicariis, aut avaris, aut rapacibus, aut
idolis servientibus prohibuisset, non a fratribus; et
ideo illum qui uxorem patris habebat, inter se esse
non aegre ferebant. Si igitur his commisceamini, inquit,
melius erat mori vos; compendium est enim
male agentibus, si citius moriantur, quam si diutius
in peccatis versentur.
[(Vers. 11.)] Nunc autem scripsi vobis, ne commisceamini.
Si is qui frater nominatur inter vos, est fornicator,
aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus,
aut ebriosus, aut rapax, cum hujusmodi ne cibum quidem
sumere. Cum fratre prohibet cibum sumere,
cum infideli autem non prohibuit, quippe cum dicat:
Si quis vos vocat ex fidelibus ad coenam, et vultis
ire, omne quod appositum fuerit, manducate (Luc.

X, 8). Ideo ait:
[(Vers. 12.)] Quo enim mihi de his, qui foris sunt judicare?
Verum est quia perfidos episcopus non potest
judicare: cum fratre autem in quo vitia haec reperiuntur,
non solum sacramenta non edenda, sed
sed nec communem escam docet; ut erubescat, cum
vitatur et se corrigat.
[(Vers. 13.)] Nonne de iis qui intus sunt, vos judicatis?
Judicat quis, dum discernit cui fratri adhaereat,
quem arguat, quem devitet, Nam eos qui foris
sunt, Deus dijudicabit. Superius: Nolite, ait, ante
tempus judicare [(I Cor. IV, 5)]
; hic non prohibet. Sed
superius incognita per suspicionem maxime de rectore
prohibuit judicare; quia Dei solius est occulta
judicare; hoc autem loco, ut frater fratrem examinet
[(II Cor. XIII, 5)] ,
etiam jubet, sicut alio 129 loco
dicit: Vos ipsos tentate, si estis in fide: ipsi vos probate [(II Cor. XV, 5)]
.
Qui autem foris sunt, in die judicii
damnabuntur; quia dixit Dominus: Qui non
crediderit, jam judicatus est [(Joan. III, 18)]
. In quo
enim spes non est, pro mortuo habendus est.
Auferte malum ex vobis ipsis. Adhuc commonet,
ut discernantur a malis et operibus et hominibus.
CAPUT VI.
[(Vers. 1.)] Audet aliquis vestrum adversus alterum
habens negotium, judicari apud iniquos, et non apud

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.