PL 17, col. 211
Commentaria in Epistolam ad Corinthios Primam (Ambrosiaster), J. P. Migne
sanctos? Iniquos duplici genere significat, et qui non
credunt, et qui leges a Deo mundo creditas frequenter
cum adulatione interpretantur, auctoritatem harum
idolis deputantes, ideoque iniqui sunt; et quia
in Ecclesia magis lex est, ubi Dominus legis timetur,
melius dicit apud Dei ministros agere causam: facilius
enim de Dei timore sententiam legis veram
promunt.
[(Vers. 2.)] Aut ignoratis quoniam sancti hunc mundum
judicabunt. Nihil otiose dicit Apostolus; ideo
enim hunc mundum dixit, ut ostendat et alterum;
quia et Joannes apostolus [(I Joan. I, 15)] : Nolite, ait, diligere hunc mundum.
Et Dominus in Evangelio: Sic,
inquit, dilexit Deus mundum, etc., [(Joan. III, 16)] . Hic
ergo mundus in errore est, non ille superior, ad cujus
similitudinem hic factus est. Unde homo hic positus
est, ad imaginem Dei factus, ut sicut in superiore
mundo ab uno Deo sunt omnia, ita et in hoc ab
uno homine omnes haberent originem. Hinc est unde
Moyses in Deuteronomio: Cum divideret, inquit, Altissimus
gentem, quemadmodum dispersit filios Adae:
statuit fines gentium secundum numerum angelorum
Dei. [(Deut. XXXII, 18)]
. Quid tam apertum, hunc
mundum superioris esse imaginem certa ex causa;
est enim et Hierusalem inferior; et illa superior,
quam matrem nostram vocat idem Apostolus [(Galat.
IV, 26)] : est inferior paradisus, in quo homo
positus, mandatum et ut operaretur ibi, et ut custodiret,
accepit [(Gen. II, 8)] . Est et ille coelestis,
in quo raptus Apostolus, audivit verba arcana
[(II Cor. XII, 2)] .
Judicabunt ergo sancti hunc mundum:
quia exemplo fidei illorum perfidia mundi
damnabitur.
Et si in nobis judicabitur mundus. Tunc judicabitur
hic mundus in nobis, si opus perfidorum hominum
non inveniatur in nobis. Indigni ergo sunt hujusmodi,
qui etiam de minimis judicent? Hoc est, non sunt
utique indigni ii, qui ipsum mundum judicaturi sunt,
ea judicare quae mundi sunt.
[(Vers. 3.)] Nescitis quoniam angelos judicabimus?
Addidit plus, dicendo: angelos judicabimus, id est,
potentias spiritales, quas alio loco tradit in coelestibus
degere, eodem genere judicandos angelos a nobis,
quo et mundus judicabitur.
[(Vers. 4, 5.)] Saecularia igitur judicia si habueritis,
contemptibiles qui sunt in Ecclesia, illos ad judicandum
constituite. Saecularia judicia sunt, ad corpus
pertinentia vel corporea. Et quia non sic fieri debet,
adjecit: Ad reverentiam vestram dico. Ne quia supra
negotium nominavit, sed quale non significavit;
sunt enim et divina negotia, dicente eodem: Adjutor
negotii mei [(Rom. XVI, 2)]
. Et saecularia forte judicia,
quia prohibuerat apud perfidos agenda, quamvis
in Ecclesia, sicut audierant, a qualibuscumque tamen