PL 17, col. 218

Commentaria in Epistolam ad Corinthios Primam (Ambrosiaster), J. P. Migne

contendere: nubant utique, si uri timent. Forte
enim poterunt hoc postea adipisci; digesto enim
impedimento reparat se voluntas robustiore virtute.
Melius est enim nubere, quam uri. Non ideo dixit: Melius est enim nubere, quam uri,
quasi bonum sit
uri, ideo nubere melius: sed consuetudinem secutus
est. Solemus enim dicere: Melius est lucrum facere,
quam damnum. Uri vero est, desideriis agi
vel vinci; cum enim voluntas calori carnis consentit,
uritur: nam desideria pati, et non vinci, illustris
viri est et perfecti.
[(Vers. 10, 11.)] Iis autem qui matrimonio juncti
sunt, denuntio non ego, sed Dominus. Postquam innuptis
et viduis locutus est, hos alloquitur, qui matrimonio

juncti sunt, ore Dominico: Uxorem a viro
non discedere; quod si discesserit, manere innuptam.
Hoc Apostoli consilium est, ut si discesserit propter
malam conversationem viri, jam innupta maneat. Aut viro suo reconciliari.
Quod si continere se, inquit,
non potest, quia pugnare non vult contra carnem,
viro reconcilietur; non enim permittitur mulieri,
ut nubat, si virum suum causa fornicationis
dimiserit, aut apostasiae, aut si illicita impellente
lascivia, usum quaerat uxoris; quia inferior non
omnino hac lege utitur, qua potior. Si tamen apostataverit
vir, aut usum quaerat uxoris invertere; nec
alii potest nubere mulier, nec reverti ad illum. Et
virum uxorem non dimittere. Subauditur autem, excepta
fornicationis causa. Et ideo non subjecit dicens,

sicut de muliere: quod si discesserit, manere
sic; quia viro licet ducere uxorem, si dimiserit uxorem
peccantem: quia non ita lege constringitur vir,
sicut mulier; caput enim mulieris vir est.
[(Vers. 12.)] . Nam caeteris ego dico, non Dominus.
Hoc dixit, ut ostendat quid proprio ore Dominus
jussit; et quid hujus auctoritati concessit; quia et
per istum Dominus loquitur. Ait enim: An experimentum
quaeritis ejus, qui in me loquitur Christus [(II Cor. XIII, 3)]
.
134
[(Vers. 13.)] Si quis frater uxorem habet infidelem,
et haec consentit habitare cum illo, non dimittat
illam. Et si qua mulier habet virum infidelem, et hic
consentit habitare cum illa, non relinquat virum. Hoc
dixit, quia inter illa primordia, cum ambo utique essent

gentiles, fiebat ut unus ex his crederet: et quia
horrebant perfidi culturam Dei, similiter et credentes
contaminationem praeteriti erroris; ideo praecipit,
ut si contenti essent habitare cum immutatis,
contenti essent et fideles esse cum illis.
[(Vers. 14.)] Sanctificatus est enim vir infidelis per

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.