PL 17, col. 219

Commentaria in Epistolam ad Corinthios Primam (Ambrosiaster), J. P. Migne

uxorem fidelem, et sanctificata est mulier infidelis ex
viro fideli. Habere illos beneficium bonae voluntatis
ostendit; quia horrorem nominis Christi non habent:
et ad tuitionem hospitii pertinet, in quo signum
fit crucis, quo mors victa est; sanctificatio
enim est.
Alioquin filii vestri immundi essent. Immundi essent
filii eorum, si dimitterent volentes habitare secum,
et aliis se copularent; essent enim adulteri, ac per
hoc et filii eorum spurii; ideo immundi. Nunc autem
sancti sunt. Sancti sunt; quia de conjugiis licitis nati
sunt: et quia sub creatoris veneratione nati sunt
propensiore ex parte. Quia sicut quidquid per dedicationem
idolorum fit, immundum est; ita quidquid
sub Dei creatoris professione fit, sanctum est.

[(Vers. 15.)] Quod si infidelis discedit, discedat. Propositum
religionis, custodit, praecipiendo ne christiani
relinquant conjugia: sed si infidelis odio Dei
discedit, fidelis non erit reus dissoluti matrimonii;
major enim causa Dei est, quam matrimonii.
[(28, q. 2, c. Si infidelis.)] Non est enim frater aut
soror servituti subjectus in hujusmodi. Hoc est, non
debetur reverentia conjugii ei, qui horret auctorem
conjugii; non enim ratum est matrimonium, quod
sine Dei devotione est: ac per hoc non est peccatum
ei, qui dimittitur propter Deum, si alii se junxerit.
Contumelia enim Creatoris solvit jus matrimonii circa
eum, qui relinquitur, ne accusetur alii copulatus.
Infidelis autem discedens, et in Deum et in matrimonium
peccare dignoscitur; quia noluit sub Dei

devotione habere conjugium. Itaque non est ei fides
servanda conjugii, quia ideo recessit ne audiret
auctorem esse christianorum Deum conjugii. Nam [(III Esdr. IX et seq.)]
si Esdras dimitti fecit uxores aut
viros infideles; ut propitius fieret Deus, nec iratus
esset, si alias ex genere suo acciperent; non enim
ita praeceptum his est, ut remissis istis, alias minime
ducerent: quanto magis si infidelis discesserit liberum
habebit arbitrium, si voluerit nubere legis suae
viro? Illud enim non debet imputari matrimonium,
quod extra decretum Dei factum est: sed cum post
cognoscit et dolet se deliquisse, se emendat, ut veniam
mereatur. Si autem ambo crediderint, per
cognitionem Dei confirmant conjugium.
In pace autem vocavit nos Deus. Verum est, quia

non oportet litigare cum eo, qui discedit; quia odio
Dei discedit, ac per hoc nec dignus habendus est.
[(Vers. 16.)] Quid enim scis, mulier, si virum salvum
facies? aut unde scis, vir, si uxorem salvam facies?
Hoc dicit, quia forte possunt credere, qui non horrent
nomen Christi.
[(Vers. 17.)] Nisi unicuique sicut divisit Deus. Divisit

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.