PL 17, col. 46

Commentaria in Epistolam ad Romanos (Ambrosiaster), J. P. Migne

uni Deo adversum; quamobrem negat illos
spiritualem Dei gratiam consecutos, ac per hoc
confirmationem eis deesse. Hi sunt qui et Galatas
subverterant, ut a traditione apostolorum recederent:
quibus ideo irascitur Apostolus, quia docti
bene, facile transducti fuerant. Romanis autem
irasci non debuit, sed et laudare fidem illorum;
quia nulla insignia virtutum videntes, nec aliquem
apostolorum, susceperant fidem Christi ritu
licet Judaico, in verbis potius quam in sensu; non
enim expositum illis fuerat mysterium crucis Christi.
Propterea quibusdam advenientibus, qui recte crediderant,
de edenda carne et non edenda quaestiones
fiebant; et utrumnam spes quae in Christo est,
sufficeret, aut et Lex servanda esset.
Quatuor igitur modis scribit Romanis, arguens

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.