PL 17, col. 45

Commentaria in Epistolam ad Romanos (Ambrosiaster), J. P. Migne

25 Ut rerum notitia habeatur plenior, principia
earum requirenda sunt prius; tunc enim potest
facilius causae ratio declarari, si ejus origo discatur:
cum enim epistolae datae modum et rationem ostenderimus,
potest verum videri, quod dicimus. Constat
itaque temporibus apostolorum Judaeos, propterea
quod sub regno Romano agerent, Romae habitasse:
ex quibus hi qui crediderant, tradiderunt Romanis
ut Christum profitentes, Legem servarent: Romani
autem audita fama virtutum Christi, faciles ad credendum
fuerunt, utpote prudentes: nec immerito
prudentes, qui male inducti statim correcti sunt, et
permanserunt in eo.
Hi ergo ex Judaeis, ut datur intelligi, credentes

Christo, non accipiebant Deum esse de Deo, putantes

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.