PL 17, col. 470

Commentaria in Epistolam ad Timotheum Primam (Ambrosiaster), J. P. Migne

[(Vers. 8, 9, 10.)] Diaconos pari modo pudicos,
non bilingues, non vino multo deditos, non turpibus
lucris vacantes, habentes mysterium fidei in conscientia
pura. Et hi autem probentur primum, et sic ministrent
sine crimine. Qui tanta circa diaconos eligendos
praecipit, quos constat ministros esse sacerdotum;
quales vult esse episcopos, nisi sicut ipse
ait, irreprehensibiles, negotia publica, turpia et vilia
lucra non habentes? 295 Scit enim ideo negotiari,
ut capiant lucra, nec aliud profitentur quam
gerunt. Turpia autem lucra haec dicit esse, si sub pia
professione quaestibus studeatur; turpis enim deprehenditur,
cum se purum ostentet. Post episcopum
tamen diaconatus ordinationem subjecit. Quare,
nisi quia episcopi et presbyteri una ordinatio est?

Uterque enim sacerdos est, sed episcopus primus
est; ut omnis episcopus presbyter sit, non tamen
omnis presbyter episcopus; hic enim episcopus est,
qui inter presbyteros primus est. Denique Timotheum
presbyterum ordinatum significat: sed quia
ante se alterum non habebat, episcopus erat. Unde
et quemadmodum episcopum ordinet, ostendit;
neque enim fas erat aut licebat, ut inferior ordinaret
majorem; nemo enim tribuit, quod non accepit.
[(Vers. 11.)] Mulieres similiter pudicas, non studentes
discordiae, sed sobrias, fideles in omnibus. Quia
sanctum praecipit creari episcopum, adaeque et diaconum,
non utique disparem vult esse plebem;
quippe cum dicat Dominus: Sancti estote; quia et

ego sanctus sum [(Levit. XIX, 2)]
. Ideoque etiam mulieres,
quae inferiores videntur, sine crimine vult
esse; ut munda sit Ecclesia Dei. Sed Cataphrygae erroris
occasionem captantes, propter quod post diaconos
mulieres alloquitur, etiam ipsas diaconas ordinari
debere vana praesumptione defendunt; cum
sciant apostolos septem diaconos elegisse. Numquid
nulla mulier tunc idonea inventa est, cum inter undecim
apostolos sanctas mulieres fuisse legamus?
Sed ut haeretici animum suum verbis, non sensu legis
astruere videantur, Apostoli verbis contra sensum
nituntur Apostoli; ut cum ille mulierem in Ecclesia
in silentio esse debere praecipiat, illi e contra
etiam auctoritatem in Ecclesia vindicent ministerii.
[(Vers. 12, 13.)] Diacones sint unius uxoris viri, filios

bene regentes, et domos proprias; qui enim bene ministraverint,
gradum bonum sibi acquirunt, et multam
fiduciam in fide, quae est in Christo Jesu. Ea quae minus
dixerat de ordinatione diaconatus, nunc subjecit.
Ostendit etiam ipsos unius uxoris viros esse debere;
ut hi ad ministerium Dei eligantur, qui non
sunt egressi constitutum Dei. Homini enim unam
uxorem decrevit Deus, cum qua benedicatur; nemo
enim cum secunda benedicitur. Qui si filios
bene gubernaverint, et domos suas, id est, vernaculos

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.