PL 17, col. 52

Commentaria in Epistolam ad Romanos (Ambrosiaster), J. P. Migne

quia adhuc illorum non erat plene; quia ex ipso est
omnis paternitas [(Ephes. III, 15)] . Sed quia omnis
dispositio salutis nostrae a Deo quidem, sed per
Christum est, non per Legem, neque per aliquem
prophetam, gratias quidem agere se dicit Deo, sed
per Christum, quia fama fidei illorum erat profectus
multorum; ut hoc ipsum ad Dei providentiam referat
per Christum. Aut enim gaudebant roborati, qui
crediderant: caeteri, quia videbant principes suos
factos: aut certe qui non crediderant, poterant credere
horum exemplo. Facile enim facit inferior,
quod fieri viderit a priore.
[(Vers. 9.)] Testis enim mihi est Deus, cui servio in
spiritu meo, in Evangelio Filii ejus, quod sine intermissione
memoriam vestri facio semper in orationibus

meis. Ut suadeat charitatem, Deum testem dat, cui
servit, ad quem et precem pro his facit, non in Lege
serviendo, sed in Evangelio Filii ejus, hoc est, non
in eo quod Moyses servus tradidit, sed in eo quod
Filius dilectissimus docuit; quantum enim distat
servus a domino, tantum distat evangelium a Lege:
non quod mala sit Lex, sed quia melius est Evangelium.
Deo itaque servit in Evangelio Filii ejus, ut
ostendat Dei esse voluntatem, ut credatur in Christum.
Cui et servio. Quomodo? In spiritu meo, inquit,
non in circumcisione manufacta, neque in neomeniis,
et sabbato, et discretione escarum; sed in spiritu,
id est, in mente. Quia Deus spiritus est, spiritu vel
animo potius debet illi serviri; cui enim animo servitur,

ex fide illi servitur. Haec et Dominus fatus est
ad Samaritidem, putantem quod in monte adorari se
Deus velit dicens: Venit hora, et nunc est, quando
veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate.
Etenim Pater tales quaerit, qui adorent eum. Spiritus
est Deus [(Joan. IV, 23, 24)]
. Adorantes ergo, in spiritu
et veritate oportet adorare; et non locus orationem
commendet, sed devotus animus. Hoc est, in
veritate adorare in spiritu Deum spiritum et Christum,
unum ex quo omnia, et unum per quem omnia [(I Cor. VIII, 6)] .
Hos quaerit adoratores Pater.
Memorem ergo se illorum in orationibus suis flagitat,
ut seminet in illis charitatem; facit enim illis
desiderium sui. Quis enim non amet eum, quem audit
memorem sui esse? Si enim ab iis qui missi non

erant, libenter acceperant doctrinam sub nomine
Christi, adulteratis verbis; quanto magis ab eo,
quem scirent esse apostolum, et cujus verba comitaretur
virtus, desiderarent audire!
[(Vers. 10.)] Obsecrans si quomodo tandem aliquando
prosperum iter habeam in voluntate Dei, veniendi ad
vos. Orationis suae pro illis sensum ostendit; Deum
enim se dicit petere, ut veniret ad Urbem ad profectum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.